07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

30 TERTVLLIANI

candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos

ad euersionem luminum extendant: ante omnia cum matre

et sorore tua uenire debebis. Quid, si noluerint uel nullae

fuerint ? quid denique singulares Christiani ? Non erit, opinor,

legitimus Christianus nisi frater aut filius. Quid nunc, et si 5

ista omnia ignaris praeparantur ? Certe postea cognoscunt et

sustinent et ignoscunt. Timent plecti, si proclam.ent, qui

defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub

tali conscientia uiuere. Age nunc timeant, cur etiam per-

seuerant? Sequitur enim, ne ultra uelis id te esse quod, si lo

prius scisses, non fuisses.

9. Haec quo magis refutauerim, a nobis fieri ostendam

partim in aperto, partim in occulto, per quod forsitau et de

nobis credidistis. Infantes penes Africam Saturno immola-

bantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem 15

sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus

scelerum uotiuis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae,

quae id ipsum munus illi prooonsuli fun eta est. Sed et nunc

in occulto perseueratur hoc sacrum facinus. Non soli uos con-

temnunt Christiani, nee ullum scelus in perpetuum eradicatur 20

aut mores suos aliqui deus mutat. Cum propriis filiis Saturnus

non pepercit, extraneis utique non parcendo perseuerabat, quos

quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et

infantibus blandiebantur, ne lacrimantes i.m.molarentur. Et

tamen multum homicidio parricidium differt. Maior aetas apud 25

Gallos Mercurio prosecatur. Remitto fabulas Tauricas theatris

suis. Ecce in ilia religiosissima urbe Aeneadarum piorum est

lupiter quidam quem ludis suis humano sanguine proluunt.

Sed bestiarii, inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis?

An hoc turpius, quod mali hominis? certe tamen de homicidio 30

funditur. 0 louem Christianum et solum patris filium de

crudelitate! Sed quoniam de infanticidio nihil interest sacro

an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!