07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

118 TERTVLLIANI

illic arborum. poma, conantur oculis tenus, ceterum contacta

cinerescunt. Sed nee Tuscia iam tunc atque Campania de

Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de

suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae deum uerum

adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos 5

caedes suas modio metiebatur. Omnes dei uestri ab omnibus

colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupauerant. Et

bene quod, si quid aduersi urbibus accidit, eaedem clades

temploru.m quae et moenium fuerunt, ut iam hoc reuincam non

ab eis euenire, quia et ipsis euenit. Semper humana gens male 10

de deo meruit. Primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum

intellegeret ex parte, non requisiuit, sed et alios insuper sibi

commentata quos coleret; dehinc quod non inquirendo inno­

centiae magistrum et nocentiae iudicem et exactorem omnibus

uitiis et criminibus inoleuit. Ceterum si requisisset, seque- ig

batur, ut cognosceret requisitum et recognitum obseruaret et

obseruatum propitium magis experiretur quam iratum. Eundem

igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper,

priusquam Christiani nominarentur. Cuius bonis utebatur ante

editis quam sibi deos fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat 20

euenire cuius bona esse non sensit? Illius rea est cuius et

ingrata. Et tamen si pristinas clades comparemus, leuiora

nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit. Ex

eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperaidt et depre-

catores dei esse coeperunt. Denique cum ab imbiibus aestiua 25

hiberna suspendunt et annus in cura est, uos quidem cotidie

pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus

operantibus, aquilicia loui immolatis, nudipedalia populo

denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de

laquearibus exspectatis, auersi ab ipso et deo et caelo; nos 30

uero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni uitae

fruge dilati, in sacco et cinere uolutantes iuuidia caelum tun-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!