07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

102 TERTVLLIANI

turpissima sed et perniciosa adolatione. Tamquam si habens

imperatorem alteram appelles, nonne maximam et inexorabilem

offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam

quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui uis ilium pro­

pitium imperatori. Desine alium deum. credere atque ita et 5

hunc deum dicere cui deo opus est. Si non de mendacio

erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat

saltim de iixfausto. Maledictum est ante apotheosin 4eum

Caesarem nuncupari.

35. Propterea igitur publici hostes Christiani, quia impera- 10

toribus neque uanos neque mentientes neque temerarios honores

dicant, quia uerae religionis homines etiam soUemnia eorum

conscientia potius quam lasciuia celebrant. Grande uidelicet

officium focos et toros in publicum educere, uicatim epulari,

ciuitatem tabernae habitu abolefacere, uino lutum cogere, 15

cateruatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis

inlecebras. Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus

publicum ? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios

dies non decent? Qui obseruant disciplinam de Caesaris

respectu, hi eam propter Caesarem deserant, et maiorum 20

morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur ?

0 nos merito damnandos! Cur enim uota et gaudia Caesarum

casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laurels

postes obumbramus nee lucernis diem infringimus? Honesta

res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum 25

alicuius noui lupanaris. Velim tamen in hac quoque religione

secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium conuenimur

Christiani non celebrando uobiscum solemnia Caesarum quo

more celebrari nee modestia nee uerecundia nee pudicitia per­

mittunt, sed occasio uoluptatis magis quam digna ratio per- 30

suasit, fidem et ueritatem uestram demonstrare, ne forte et

isthic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt

Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum. .Ipsos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!