07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

56 TERTVLLIANI

serpentes, et planta uel tergo alites deos receperunt. Haec ex

abundanti, ne quid rumoris inrepercussum quasi de conscientia

praeterissemus. Quae omnia conuersi iam ad demonstrationem

religionis nostrae repurgauimus.

17. Quod colimus, deus unus est, qui totam molem istam 5

cUm omni instrumento elementorum, corporum, spirituum

uerbo quo iussit, ratione qua disposuit, uirtute qua potuit,

de nihilo expressit, in ornamentum maiestatis suae, unde et

Graeci nomen mundo KOCT/MOV accommodauerunt. Inuisibihs

est, etsi uideatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam reprae- 10

sentetur; inaestimabills, etsi humanis sensibus aestimetur.

Ideo uerus et tantus est. Ceterum quod uideri communiter,

quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis

quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus

quibus inuenitur: quod uero inmensum est, soli sibi notum est. 15

Hoc quod est, deum aestimari facit, dum aestimari non capit.

Ita eum uis magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum.

Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quem igno­

rare non possunt. Vultis ex operibus ipsius tot ac tahbus,

quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, 20

etiam quibus exterremur, uultis ex animae ipsius testimonio

conprobemus? Quae licet carcere corporis pressa, hcet in-

stitutionibus prauis circumscripta, licet libidinibus et con-

cupiscentiis euigorata, licet falsis dels exancillata, cum tamen

resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua uahtudine, 25

et sanitatem suam patitur, deum nominat, hoc solo, quia

proprie uerus hie unus. Deus bonus et magnus, et Quod deus

dederit omnium uox est. Iudicem quoque contestatur ilium

Deus uidet, et Deo commendo, et Deus mihi reddet. 0 testi­

monium animae naturaliter Christianae! Denique pronuntians 30

haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Nouit enim

sedem dei uiui ab illo, et inde descendit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!