07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

54 TERTVLLIANI

negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona

coli a uobis. Hoc forsitan inprobamur, quod inter cultores

omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus. Sed

et qui crucis nos religiosos putat, consecraneus erit noster.

Cum lignum aliquod propitiatur, uiderit habitus, cum materiae 5

qualitas eadem sit, uiderit forma, dum id ipsum dei corpus

sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas

Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi

hgno prostant? Pars crucis est omne robur quod erecta

statione defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum 10

colimus. Diximus originem deorum uestrorum a plastis de

cruce induci. Sed et Victorias adoratis, cum in tropaeis cruces

intestina sint tropaeorum. Rehgio Romanorum tota castrensis

signa ueneratur, signa iurat, signa omnibus dels praeponit.

Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; 15

siphara ilia uexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt.

Laudo diligentiam. Noluistis incultas et nudas cruces con-

secrare. Ahi plane humanius et uerisimilius solem credunt

deum nostrum. Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem

non in linteo depictum adoremus, habentes ipsum ubique in 20

suo clypeo. Denique inde suspicio quod innotuerit nos ad

orientis regionem precari. Sed et plerique uestrum adfectatione

aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia uibratis.

Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam

religione solis secundo loco ab eis sumus qui diem Saturni otio 25

et uictui decernunt exorbitantes et ipsi a ludaico more, quem

ignorant. Sed noua iam dei nostri in ista proxime ciuitate

editio pubhcata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mer-

cenarius noxius picturam proposuit cum eiusmodi inscriptione:

DEUS CHRISTIANORUM ONOKOIHTH2. Is erat auribus asininis, 30

altero pede ungulatus, librum gestans et togatus. Risimus et

nomen et formam. Sed illi debebant adorare statim biforme

numen, quia et canino et leonino capite commixtos, et de

capro et de ariete cornutos, et a lunibis hircos, et a cruribus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!