07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6 TERTVLLIANI

uel fato uel astris imputant; nolunt enim suum esse, quia

malum agnoscunt. Christianus uero quid simile? Neminem

pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse. Si

denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit; interrogatus

uel ultro confitetur, damnatus gratias agit. Quid hoc mali est, 5

quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiuersa-

tionem, paenitentiam, deplorationem? Quid? hoc malum est,

cuius reus gaudet ? cuius accusatio uotum est et poena f elicitas ?

Non potes dementiam dicere, qui reuinceris ignorare.

2. Si certum est denique nos nocentissinios esse, cur a 10

nobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri

nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet inter-

uenire? Quodcunque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio

ore et mercenaria aduocatione utuntur ad innocentiae suae

commendationem. Respondendi, altercandi facultas patet, 15

quando nee liceat indefensos et inauditos omnino damnari.

Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, .

quod ueritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum,

sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est,

confessio nominis, non examinatio criminis: quando, si de 20

aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen

homicidae uel sacrilegi uel incesti uel publici hostis, ut de

nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et

consequentia exigatis, quahtatem facti, numerum, locum,

modum, tempus, conscios, socios. De nobis nihil tale, cum 25

aeque extorqueri oporteret quod cum false iactatur, quot

quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebras-

set, qui coci, qui canes adfuissent. 0 quanta illius praesidis

gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset!

Atquin inuenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. 30

Plinius enim Secundus cum prouinciam regeret, damnatis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!