07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

38 TERTVLLIANI

Graecus aut Thallus neque Cassius Seuerus aut Cornelius Nepos

neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam

hominem promulgauerunt, si quantum rerum argumenta,

nusquam inuenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua

Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia 5

consedit, exceptus a lano, uel lane, ut Salii uolunt. Mens

quem incoluerat, Saturnius dictus, ciuitas quam depalauerat,

Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam

Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine

signatus nummus, et inde aerario praesidet. Tamen si homo 10

Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de

caelo et terra. . Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit

eorum filium dici quorum et omnes possumus uideri. Quis

enim non caelum ac terram matrem ac patrem uenerationis et

honoris gratia appellet ? uel ex consuetudine humana, qua ignoti 15

uel ex inopinato adparentes de caelo superuenisse dicuntur.

Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam

et terrae filios uulgus uocat quorum genus incertum est. Taceo

quod ita rudes adhuc homines agebant, ut cuiuslibet noui uiri

adspectu quasi diuino commouerentur, cum hodie iam pohti 20

quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in

deos consecrent. Satis iam de Saturno, licet panels. Etiam

louem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps

totum generis exanien tani mortale quam seminis sui par.

11. Et quoniam sicut illos homines fuisse non audetis 25

negare, ita post mortem deos factos instituistis adseuerare,

causas quae hoc exegerint retractemus. Inprimis q-uidem

necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et

mancipem quendam diuinitatis, qui ex hominibus deos fecerit.

Nam neque sibi illi sumere potuissent diuinitate.m, quam non 30

habebant, nee alius praestare eam non habentibus nisi qui

proprie possidebat. Ceterum si nemo esset qui deos faceret,

frustra praesumitis deos factos auferendo factorem. Certe

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!