07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

44 TERTVLLIANI

instrumentorumque communium uel ex isdem uasculis et

instrumentis quasi fatum consecratione mutantes licentia

artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso

opere sacrilege, ut reuera nobis maxime, qui propter ipsos deos

plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi 5

patiuntur ut fiant. Crucibus et stipitibus inponitis Christianos.

Quod simulacrum non prius argilla deformat cruel et stipiti

superstructa ? in patibulo primum corpus dei uestri dedicatur.

Ungulis deraditis latera Christianorum. At in deos uestros

per omnia membra ualidius incumbunt asciae et runcinae et 10

scobinae. Ceruices ponimus. Ante plumbum et glutinum et

gomphos sine capite sunt dei uestri. Ad bestias impeUimur.

Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis. Ignibus

urimur. Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla

damnamur. Inde censentur dei uestri. In insuhs relegamur. 15

Solet et in insula ahqui deus uester aut nasci aut mori. Si per

haec constat diuinitas aliqua, ergo qui puniuntur, consecrantur,

et nuraina erunt dicenda supplicia. Sed plane non sentiunt

has iniurias et oontumelias fabricationis suae dei uestri, sicut

nee obsequia. 0 impiae uoces, o sacrilega conuicia! Infren- 20

dite, inspumate! Idem estis qui Senecam aliquem pluribus et

amarioribus de uestra superstitione perorantem reprehendistis.

Igitur si statuas el imagines frigidas mortuorum suorum .

simillimas non adoramus, quas milui et mures et araneae

intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur 25

repudium agniti erroris? Possumus enim uideri laedere eos

quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab

ullo patitur, quia non est.

13. Sed nobis dei sunt, inquis. Et quomodo uos e con­

trario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos uestros depre- 30

hendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis,

destruitis, quos etiam uindicatis, inluditis? Recognoscite si

mentior. Primo quidem, cum alii ahos colitis, utique quos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!