07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

72 TERTVLLIANI

Pentio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti,

uiolentia suffragiorum in crucem lesum dedi sibi extorserint.

Praedixerat et ipse ita facturos; parum si non et prophetae

retro. Et tamen suffixus multa mortis illius propria ostendit

insignia. Nam spiritum cum uerbo sponte dimisit, praeuento 5

carnificis officio. Eodem memento dies medium orbem sig-

nante sole subducta est. Deliquium utique putauerunt qui

id quoque super Christo praedicatum non scierunt. Et tamen

eum mundi casum relatum in arcanis uestris habetis. Tunc

ludaei detractum et sepulchre conditum magna etiam mihtari 10

manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat

tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amohti

cadauer fallerent suspectos. Sed ecce tertia die concussa

repente terra, et mole reuoluta quae obstruxerat sepulchrum, et

custodia pauore disiecta, nuUis apparentibus discipulis nihil in 15

sepulchre repertum est praeterquam exuuiae sepulti. NihUo-

minus tamen primores, quorum intererat et scelus diuulgare

et populum uectigalem et famularem sibi a fide reuocare,

subreptum a discipulis iactitauerunt. Nam nee ille se in

uulgus eduxit, ne impii errere hberarentur, ut et fides, non 20

mediocri praemie destinata, difficultate constaret. Cum dis­

cipulis autem quibusdam apud Galilaeam, ludaeae regionem,

ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc

ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa

nube in caelum est receptus, multo uerius quam apud uos 25

adseuerare de Romulo Proculi solent. Ea omnia super Christo

Pilatus, et ipse iam pre sua conscientia Christianus, Caesari

tunc Tiberio nuntiauit. Sed et Caesares credidissent super

Christo, si aut Caesares non essent necessarii saecido, aut si

et Christiani potuissent esse Caesares. Discipuli quoque 30

diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui

et ipsi a ludaeis insequentibus multa perpessi utique pro

fiducia ueritatis libenter Romae postremo per Neronis saeuitiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!