07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

140 TERTVLLIANI

in immensam aeternitatis perpetuitatem. Ideoque nee mors

iam, nee rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui

nunc, nee alii post, dei quidem cultores apud deum semper,

superinduti substantia propria aeternitatis: profani uero, et

qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes 5

ex ipsa natura eius diuinam scilicet subministrationem in-

corruptibiUtatis. Nouerunt et pMlosophi diuersitatem arcani

et publici ignis. Ita longe alius est qui ustd humano, alius

qui iudicio dei apparet, slue de caelo fulmina stringens, sine

de terra per uertices montium eructans; non enim absumit 10

quod exurit, sed dum erogat, reparat. Adeo manent montes

semper ardentes, et qui de caelo tangitur, saluus est, ut nuUo

iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni,

hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis. Montes uruntur

et durant. Quid nocentes et dei hostes? ' 15

49. Hae sunt quae in nobis solis praesumptiones uocantur,

in philosophis et poetis summae scieiitiae et insignia ingenia.

Illi prudentes, nos inepti; iUi honorandi, nos inridendi, immo

eo amplius et puniendi. Falsa nunc sint quae tuentur et

merito praesumptio, attamen necessaria; inejJta, attamen 20

utilia; siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu

aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit

falsa dici nee inepta haberi quae expedit uera praesumi. Nullo

titulo damnari licet omnino quae prosunt. In uobis itaque

praesumptio est haec ipsa quae damnat utilia. Proinde nee 25

inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia.

Nam et multis aliis similia quibus nuUas poenas inrogatis, uanis

et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis. Sed in

eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis

et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saeuitiae non 3°

modo caecum, hoc uulgus exsultat et insultat, sed et quidam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!