07.04.2020 Views

Livro "São Pedro de Canedo, História de uma Vila" - 2ª Edição

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

São Pedro de Canedo – História de uma Vila

perduraverunt in excomunicacione. Et tunc prefatus dominus episcopus

ipsum Martinum Dominici denunciavit dicto monasterio de Canedo

privatum. Idem etiam Martinus Dominici sponte et libere in mani-bus prefati

domini episcopi dicto monasterio de Canedo quod de facto hactenus

detenuerat renunciavit et iuri, si quod in eo habebat. Et ad cau-telam

dominus episcopus dixit quod non credebat prefatum Martinum Dominici

aliquod ius in dicto monasterio habere, si quod tamen ibi habe-bat ipsius

renunciacionem super hec factam recepit. Dixit etiam Martinus Dominici

penitus ( ?) reatus-suos humiliter confitendo quod hactenus Deum et

Ecclesiam Dei multipliciter et in multis graviter offenderat et dicto domino

episcopo super premissis inobediens fuerat, sed de cetero volebat esse

obediens et agere penitenciam de comissis ubi et prout dictus dominus

episcopus ordinaret et mandaret. Et tunc prefatus dominus epis-copus

mandavit et ordinavit quod ipse Martinus Dominici ageret peni-tenciam in

monasterio de Palaciolo prout sibi iniungeret et quod ad dictum

monasterium de Palaciolo super hoc accederet et iret ad tardius infra VIII.°

dies ad vivendum ibidem et penitenciam agendum et quod de Micto

monasterio de Palaciolo hoc est extra ambitum parietum ipsius monasterii

non exiret in perpetuum nisi postmodum super hoc .dominus episcopus

duceret speeialiter dispensandum vel specialem licenciam sibi super hoc

concederet. Et hec duo capitula dictus Martinus Dominici se servaturum

promisit et ad Sancta Dei Evangelia iuravit. Item iuravit quod a presenti die

in antea ad dictum monasterium de Canedo et ad eius parrochiam in

perpetuum non veniret nec ibi ingrediatur nisi prius pre-fatus dominus

episcopus hoc sibi concederet et super hoc sibi daret licen-ciam specialem.

Item iuravit quod si ipsum pinguiorem fortunam con-tingere contigerit quod

omnia per ipsum occupata et distracta de bonis dicti monasterii ac etiam

dilapidata et dissipata quod ea emendabit et resarciet et de eis satisfaciet

dicto monasterio de Canedo. Item iuravit quod de cetero et quamdiu in dicto

monasterio de Palaciolo fuerit quod non scribet per se nec per alium nec

literas aliquas mittet (?) alicui homini vel mulieri cuiuscumque status seu

religionis, nec etiam ex parte alicuius literas recipiet quin prius eas ostendat

prefato domino episcopo vel abbati de Palaciolo. Item iuravit in perpetuum

non offendere nec scandalizare per se vel per alium nec offendi seu

scandalizari facere Petrum Iohannis dictum de Sandi comendatorem dicti

monasterii de Canedo nec aliquem alium yconomum, comendatorem,

procuratorem seu abbatem quem velquos idem dominus episcopus in dicto

monasterio posuerit, ordinaverit seu confirmaverit, nec aliquam causam,

108

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!