30.12.2012 Aufrufe

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

6

rumque rerum investigare ac scire rationes, quam struendis muris, cumulandis

opibus vel acquirendis honoribus aut huic omni, quod cernitur, inherere. Hoc

quoque modo quidam gentilium prudentes arbitri equitatis institutiones iuris

civilis compositas ediderunt, ut civium dissidentium lites contentionesque so-

5 pirent pariformiter, ipse (qui religionis sacramentum || assumpsi, Deumque et 36v

Beatam Virginem Mariam, necnon Magnum Gregorium, nominis mei sanctum,

ac Beatum Paulum primum heremitam, mihi doctores sapientie et duces virtutis

delegi) rectius divinas simul et humanas institutiones litteris prosequi, quam

multorum onera, tanquam prelatus baiulare ac pro omnibus rationem reddere

10 decrevi. In quibus non de stillicidiis aut aquis arcendis, sed de manu conserenda,

sed de cunctorum religiosorum profectibus profectuumque adminiculis, itemque

defectibus et defectuum antidotis loquar, ut varias superstitiones et plerosque

errores eorundem sopiam, et universos sine ullo discrimine vel sexus vel etatis

ad celeste pabulum veraci convocem doctrina. Non ergo pigeat ad percipien-

15 dum disciplinam audiendi vel legendi pacientiam comodare eis presertim, qui

peccatorum pondere vel numero pressos cupiunt sublevare.

Capitulum III. Exortatio prioris generalis ad Dei timorem et cordis humilitatem

Prelationem blanda quadam atque fallaci aura ridentem optatam magnis pe-

20 cuniis emptam periculosisque laboribus quesitam maxime ab hiis, qui ad huius

seculi fastus sese accomodaverant. Nescientibus, quod pecuniis || periculum et 37r

precibus laboribusque compararetur discrimen, calamitas et miseria, ubi qui

in ulciscendo vicia remissior fuerit, mox aperte laudatur, at saluti intendens

proximorum persepe vituperatur. Tu vero, qui non ambitione, nec dominandi

25 libidine, sed intentione obediendi Deo et Ecclesie per uniformem electionem fratrum

in altum prelationis ascendisti, et in sacro ordine heremitico non parvum

honoris et prerogative gradum optines, veluti, qui iurisditionem et cohertionem

exerces, ac cui visitatio personarum, monasteriorum et rerum familiarium competit,

ymo instar capitis suprapositus es, ut omnia regeres, omnia prospiceres,

30 omnibus motum et sensum influeres, atque tanquam bonus et sollicitus pastor

pereuntia requireres, abiecta reduceres, confracta alligares, infirma consolidares,

pinguiaque et fortia custodires.

Age igitur, ut primatum geras cum timore ac tremore et cordis humilitate.

In omnibus factis Dei honorem, ordinis pacem et fratrum utilitatem attendas,

35 sciens te assumptum ad laborem et sollicitudinem, curam et providentiam, vigiliam

et amplificandam religionem. Nihil enim tam officit subditos, quam prelati

tumor seu superbia. Que quidem exercetur quinque modis, secundum exteriorem

hominem dico. Primo: corpore, ibi sunt superbia crinium, oculorum excellencia,

cervix erecta, lingua magniloqua, gressus pomposus et brachia minancia.

38 superbia] sperbia RBp

3–5 quidam ... sopirent] Lact. div. inst. 1,1 (PL 6,116)

8 rectius ... prosequi ] Cf. Lact. div. inst. 1,1 (PL 6,116)

10 In quibus ... conserenda ] Cf. Lact. div. inst. 1,1 (PL 6,116)

19 blanda ... ridentem ] Cf. Rod. Zam. spec. 1,2

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!