30.12.2012 Aufrufe

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

sapore. Attamen, ut aiunt plures, fecit sollicitos || metus, cupiditas et egritudo, 44r

alios tedium persone et loci.

Capitulum XVI. De remediis, quibus occurratur divagationibus et apostasiis

Quamvis nemo mortalium possit omnium morborum utriusque hominis, vi-

5 delicet corporis et anime, antidota, una vel pauca comprehendere scriptura, nec

arte vel ingenio neque etiam experimento, tamen hoc, quod dico, tam perspicua

veritas est, ut eam non possit ullus infirmare intellectus. Quoniam maximam vim

habet ad coniungendas amicicias, studiorum ac nature similitudo, ymo nullum

cercius amicicie et societatis vinculum, quam consensus et societas consiliorum

10 et voluntatum, proinde, prelate dignissime, etsi a malemeritis degenerari debeat,

tamen dissimulare pro tempore peccata tantisper, donec fame et capiti

consuli potest, opere precium erit. Item, quisque movetur gratia, favetque perlibenter

precibus, et dicitur alibi, quod secta immature vulnera deterius infervescunt.

Tullius vero dicit sic: „Optime autem societas hominum coniunctioque

15 servabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum

conferetur.”

|| Capitulum XVII. Tertia prudentia prioris generalis in visitatione fratrum 44v

consistit

Prudens et circumspectus rector modis omnibus operam dare debet, ut quo-

20 tiens opportunum fuerit, visitationis beneficio perlustret fratres suos. Hoc etenim

artifex ille noster et parens Deus per prophetam mandavit dicens: Intende

ad visitandas omnes gentes. Intende scilicet affectualiter cum utilitate subditorum

ad omnes universaliter gentes visitandas, hinc etiam Ezechieli vice cuiuslibet

prelati dicit: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, id est plebi

25 tibi commisse, ut eius vitam diligenter inspicias, quoniam non potest esse iusta

excusatio pastoris, si lupus oves comedat et pastor nescit.

Capitulum XVIII. Forma tradita prelatis monasteriorum, de quibus debeat

fieri visitatio

Preses diligenti scrutinio percontetur: Super quo fundatum est claustrum, et

30 a quo. Item, que libertates et iura eius. Item, de regularibus institutis et observantiis.

De regula et constitutionibus ac electione. De prelatis claustri et officiis

singulorum. Quale caput et qualia membra. || Item, quomodo officia per singulos 45r

exercentur. Item, quot in conventu persone et in quo ordine exsistunt. Item, quo

habitu incedunt intus et extra, utrum in pannis vel pelliciis. Item, quomodo et

35 per quos divina officia, diurna et nocturna, explentur, cantando vel non. Item,

quot singulis diebus misse ibidem fiunt, et quo modo et gestu. Item, si quilibet

horas canonicas debitis horis, modis et locis persolvat. Item, an claustrum et

21–22 Intende ... gentes ] Ps 58,6

24 Fili ... Israel ] Ez 3,17

14–16 Optime ... conferetur ] Cic. off. 1,7,20 (PL 90,1057D)

13

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!