Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium
Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium
Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium
Erfolgreiche ePaper selbst erstellen
Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.
44

nunquam congregetur sine causa rationabili. Nec domum egrediatur. Si quando

autem congregatur, omnia decenter fiant absque ullo rumore et tumultu. Cum

in absentia prelati tractatur de prelato vel alio aut aliis, insolentias et inordinationes

cohibeant. Si aliqua ordinantur, que prelatum vel alios scire non deceret,

5 imponant, ne revelentur, nisi suo tempore visitatoribus. Hebdomadam servent

in divinis officiis. Bonum est eos eximere a lectura mense, si diligenter fuerint

occupati in exterioribus negociis. Tempore laborum mane celebrent, ne postea

variis impediti cogantur obmittere. Ipsorum est advertere, ne quicquam sinistrum

agatur inter fratres. Debent novellos prelatos informare de negociis et

10 secretis domus. Bonum erit hoc declarare certis personis, de quibus spes fuerit,

quod proficient ad prelationem. Mestos consolentur, presertim novicios et

temptatos. Undecunque adventantes interrogent de causis veniendi, et sese interponant,

ut fiat, quod debet fieri, et non fiant, que non debent fieri. Ipsorum

est tempore suo capere secundam disciplinam. Collata beneficia domui per to-

15 tam ebdomadam scire debent, et pronunciare tenentur in capitulo dominicali,

ut orationes fiant pro eis. Breviter dicendo sint charitativi, prompti in obsequio,

disciplinati in moribus, non tardi ad labores.

Capitulum VII. Incipit norma directorum

Qui debuerint novicios dirigere, sapientes sint, ut sciant, quando debeant

20 proferre sermonem. In ordi||ne longevi et boni, qui nunquam sancte religionis 13r

habitum excusserunt, modesti in victu, potu et in incessu, habitu et in omnibus

motibus debent eligi pro directoribus. Qui videlicet omnes ceremonias iuxta modum

ordinis noverunt. Hii magnam diligentiam apponere debent circa novicios,

scientes, quod tota spes proficiendi et deficiendi ex eis dependet. Si enim pri-

25 mitiva formatio fuerit religiosa, fiducia magna erit de novicio. Seipsos reddant

affabiles et amabiles. Respicienda sunt eis, que habentur in Constitutionibus

circa novicios recipiendos. Percontentur de prelato, quantam voluerit eis auctoritatem

largiri circa pictantias faciendas cum novellis vel circa laxandas vigilias,

aut etiam abstinentias, et quando permittantur cum eisdem loqui, et si permit-

30 tatur absentari aliquando ab horis aut cum luminari incedere. Debent ad hec

niti, quod habeantur in domo Vite patrum et Liber collationum et Liber eruditionum

aut certi sermones, ex quorum lectione proficiant fratres in religione,

et presertim iuvenes commoveantur, ut frequenter legant in eis, et minus intellecta

declarent eis. Ipsorum est attendere, ut non solum novicii, sed nec antiqui

35 delinquant in ceremoniis et, quod omnes pariformiter operentur eis. Nolentes advertere

indicet prelato, alias enim si iste uno modo et alius tertiusve alio modo

egerint, sic novicii non recipient disciplinam, et semper erunt in errore. Maxime

intendant ad hoc, ut plebanos et veteranos sacerdotes revocent a gestibus secularibus

sive in lectura, sive in cantu, sive in missa, sive in accentu. Hii suggerant, ut

40 omnes sese conforment ceremoniosis fratribus. Dissentientes vero sive prelatos,

sive subditos accuset visitatori, si iuxta formam inferius scriptam non egerint.

Ipsis convenit aliquando recensere, || quod duodecim sunt abusiva seculi scilicet: 13v

42 duodecim ] xii RBp

26 Constitutionibus] Greg. Gyöngy. decl. const. Rubrica 62