30.12.2012 Aufrufe

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

26

si fuerint distorte, dirigi et rectificari possunt, trabes vero nequaquam. Alii laxitatem

pretendunt religionum, ubi videlicet laxe vivitur, et omnia ad votum

profluunt, difficile existimantes naturam cohiberi posse ab hiis, que desideraverit,

dum presto sunt queque desiderabilia, aurum et argentum, vinum et lac,

5 servus et ancilla, libertas et impunitas. Sicut enim ex rerum prosperitate luxuria,

ex luxuria vero, ut vicia omnia, sic impietas adversus Deum nascitur,

concurritur ad epulas, libatur Bacho et Veneri, hinc in repentinam ruitur ebrietatem,

qui autem fiunt crebro ebrii, se nesciunt. Alii ante tempus competentis

etatis, vel calvicie vel canicie insigniuntur sicque fit, ut ciborum vinorumque || 58v

10 varietate repleti, nec diu durent in vita, nec multum proficiant in virtutibus.

Proinde Socrates suadere solitus erat illos cibos potusve vitandos, qui ultra sitim

famemque vitandam producunt appetentiam. Sciebat utique cibo et potu

infusos vel aspersos leviter incitari amore et furore, ut non parcant, nec consanguineis

neque parentibus, ymo et leges et Deum negligant. Necesse est. At vero

15 si qua necessitas gravis presserit, tunc Dei recordantur, si belli tremor infremit,

si mortifera morborum vis incubuit, si alimenta frugibus, longa siccitas denegavit,

si seva tempestas, si grando ingruat, ad Deum confugitur, a Deo petitur

auxilium, Deus, ut subveniat, oratur per eius unicum atque divinum nomen, ab

hominibus sibi misericordia queritur. Deus autem, cuius natura bonitas, exau-

20 dire solet. Nec est tam immitis et hominum contemptor, ut auxilium petentibus

deneget, dat gratiam, illuminat corda, ut proficiant, et crescant de imperfecto

ad perfectum. Nonnulli preterea, hec et alia, que sequuntur, probitati obsistere

putaverunt.

Magnus papa Gregorius multiloquio servientem non credit iusticie rectitu-

25 dinem tenere posse, per vicium enim loquacitatis perdit homo devotionem et

sanctitatem. Iacobo apostolo contestante: Si quis, inquit, putat se religiosum,

non refrenans linguam, huius vana est religio. Lactantius vero: „Nimis dispersum

per multas occupationes animum negat proficere posse, quoniam sicut aqua defluens

hinc inde dispergitur, ut non crescat, sic ani||mus variis perturbationibus 59r

30 et occupationibus non necessariis distentus, minime proficit.”

Tu tamen, reverende pater, firmissime tene multos quondam consuetudine

mala sepultos, postea evasisse in magne perfectionis viros. Scimus etiam sanctum

Iob in mala societate constantem non declinasse in partem perversorum.

Proinde nec prima, neque secunda opinio premissa est hominibus quibuscunque

35 tam causa, quam occasio deteriorandi, sed, ut reor, defectus desiderii, ponit non

solum paucos, sed pene universos mortales in obscuris, ne proficiant in melius.

Ita enim res se habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de celo est, ad mala

et infima prostraverit, eo cadit, quo ipse se deiecerit. Omnes nanque suarum

voluntatum sunt domini et arbitrio liberi.

40 Proinde, si quis cupit mundare cordis sui templum non pulvere, nec fumo,

sed malis cogitationibus fedatum et deturpatum, non opus habet cereis luce-

26–27 Si ... religio ] Iac 1,26

11–12 Socrates ... appetentiam ] Macrob. sat. 7,4,32

24–25 multiloquio ... posse] Greg. M. past. 3,14 (PL 77,73C–D)

27–30 Nimis ... proficit] Bei Laktanz ist es nicht zu finden.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!