30.12.2012 Aufrufe

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

66

philosophie: Nemo suum animum erudire ad modestiam, ad divinum cultum, ad

ius humanum et omne bonum potuit. Igitur philosophie operam dabis, quoniam

multum sunt humane vite variabiles casus. Nihil est sub luna fixum. Nunc divites

homines sunt, nunc pauperes, nunc regnant, nunc serviunt, nunc egrotant,

5 nunc sanitate gaudent, nunc triumphant, nunc vincuntur, sed nulla res est, que

adversus fortune impetus sic solamen prebeat ut philosophia.

|| Capitulum XVII. Incipit norma sutorum, sartorum et fabrorum 34r

Omnes mechanici artem, quam didicerint, continuare fideliter debent usque

ad mortem. Quando fratribus aliis necessaria dare debebunt, non sint accepto-

10 res personarum, nec turbentur, si unquam plus solito fatigari iubentur, hilarem

enim datorem diligit Deus. Accedentes ad eos fratres sive seculares, non capiant

garrulatione, si tamen loqui coguntur, salutaria verba proferant, nec permittant

coram se dici reprehensibilia. Quotienscunque famulos habere volunt, conveniant

eos coram prelato aut saltem suppriore. Atque modus conventionis in communi

15 registro conscribatur. Non audeant pecunias aut alia bona famulorum sine scitu

et permissione prelati conservare. Si quid lucri ex opere suo consequuntur,

ex tunc singulis diebus communionis, tempore confessionis debent prelato suo

presentare et postea, si fuerit necesse, ab eodem petere habent requisita pro

continuatione sue artis. Ut plurimum communis consuetudo facit sartores co-

20 lere vineas. Ideo si fuerint apti, libenter onus acceptent absque contradictione.

Quoquomodo recedentes de domo habitationis nihil auferant secum de bonis

illius monasterii, ubi steterunt, nisi cum permissione prelati. Quando foras prodeunt,

non recipiant secum expensas ad proprium nutum, sed ad voluntatem

presidentis. Solent enim plurimi sese effundere ad potus et escas, nihil curantes

25 de crastino, sed scandalizantes convivas. || Euntes per viam non seculariter, sed 34v

religiose vadant, legibulum, non gladium, hastam vel sagittam, aut arcum versantes.

Nullum cum extraneis pactum ineant, nisi cum ratihabitione prelati sui.

Silentium summopere custodiant tam in monasterio, quam extra, ita videlicet,

quod non sint garruli; ve enim, per quem scandalum venit.

30 Capitulum XVII. Norma clavigerorum

Clavigeri sive coci scire debent numerum personarum monasterii seu eorum,

qui et quanti comesturi fuerint, atque secundum hoc procurent habere victualia.

Primus de lecto surgere et ultimus dormire debet, ne tamen impediatur, discretio

prelati supportare habebit de communibus laboribus et vigiliis. Bona domus

35 dispenset utiliter et honeste, nihil contra voluntatem prelati distribuendo. Famulis

servientibus largiatur necessaria non ad superfluitatem, sed necessitatem, si

qui vero ex eis impacientes exstiterint, indicent superiori. Portas interiores clau-

32 procurent] procuret RBp

10–11 hilarem ... Deus ] II Cor 9,7

3–5 humane ... gaudent] Aen. Silv. Piccol. lib. educ. 25 (p. 158)

6 adversus ... philosophia ] Aen. Silv. Piccol. lib. educ. 9 (p. 124)

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!