30.12.2012 Aufrufe

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

Gyöngyösi Gergely OSPPE: Epitoma és Directorium

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

46

reddant conversis, si assunt aut aliis. Libros cantuum is elevet ad pulpitum, qui

fuerit iunior inter choratores, senior debet cantum inchoare. Si ebdomadarius

absens fuerit a choro, tunc vices suas exsequi habebunt hii, qui proximiores sunt

ab ante, sicut econtra historiam absentis continuare habent posteriores a retro

5 viciniores. Quando celebrando missas debebunt elevare sacramentum calicis,

ambabus manibus iuxta modum ordinis nostri in fundo teneant et non more secularium,

qui una manu tenent fundum, altera umbilicum sero medium calicis.

Quando sunt ebdomadarii, missam conventualem legendo satis alte proferant

verba, ut possint audiri. Missas tamen peculiares non est opus pronunciare, nisi

10 propter circunstantes volentes audire. Candelas in absconsorio non permittant

fumigare, sed penitus extinguant in fine officiorum. Dum autem accendunt, bene

respiciant, ne radius lucis aliquem impediat. Semper cantabunt mediocriter, et

dum cantant orationes seu capitula aut evangelia tritonum non excedant, sed

sic pronuncient [***], dum autem iniciant, sic dicant *** et non sic ***, nec sic

15 ***.

Secundo circa mensam

Postquam signatum fuerit ad refectionem, sese induant mantello decenter,

et ingressi ad locum prandii vel cene, caput inclinent conventui. Deinde loti sedeant

in silentio tamdiu || donec prelatus steterit ad ’Benedicite’, quod si illo 15r

20 die aliquas culpas commisissent, petant flexis genibus veniam a prelato. Dicto

’Benedicite’ complicent mantellum super se, et sedeant infra discum et panem

preparatum in loco eis assignato. Non se constringant, ut non possint excreare.

Licet apponantur fercula, tamen non comedant, donec prelatus fecerit signum

super mensam. Non faciant sibi multas offas seu bolos. Non effundant se super

25 escas, sed cum timore Dei comedant de cibis appositis quantuncunque grossis

prout eis sufficit. Caveant, ne aut mensale, aut manutergium, aut manus

coinquinent cum brodiis. Et si quid fuerit appositum, quod non consueverant

in seculo comedere, asuescant. Sacram lectionem audiant attente. Recogitent,

quod forsan ex omni labore illius diei non mererentur panem quantominus tot

30 fercula. Vinum temperent aqua, si non fuerit temperatum. Si indiguerint aliquibus

rebus, petant non voce, sed signis. Si volunt aquam, demonstrent ciphum,

si aceto indiguerint, manum vertant in modum fundentis liquorem, sal petant

duobus digitis eos lapsando, panem vero quando voluerint, cultro scindant aut

porciunculam panis ostentent. Pro caseo fodiant aerem cultro, pro libro palmas

35 extensas contrahant et contractas extendant. Fragmenta ponant in scutellas servitoris

absque sonitu. Postquam exhauserint fercula, non sorbeant iura, neque

postea ructent ebriosi. Postea vacuam scutellam removeant a se. Oculos non volvant

huc atque illuc. Nec considerent escas vel portiones sedentis penes se. Circa

finem mense vel quando placuerit prelato loqui, eius verba vel signa omnimode

40 attendant, nec tamen loquantur, nisi interrogati. Manuter||gia convolvant prout 15v

viderint ab aliis, non tamen aliter, nisi prelatus incipiat. Surgentes stent ad gratias,

quibus finitis cum processione vadant ad ecclesiam peracto prandio. Socium

collateralem attendant, ne precedant, nec poscedant. Finita vero cena semper

vadant ad oratorium ad gratias agendum, deinde exeuntes possunt colloqui cum

30 temperent] temperet RBp

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!