17.06.2013 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Documents: 1. 2 213

hydriae primae in vinum spiritale conversam habet, quia innocentia

Abel iusti imitando Christum sequitur, qui innocens et sine causa

damnatus, nobis innocentiae bonum demonstravit exemplum. Qui

vero cum fratricida invidia stimulatur, etiam quicquid boni operatur

per invidiam consumitur, quia per invidiam omne malum nascitur, et

per innocentiam magnum malum extinguitur, et magnum perficitur

[p. 45] bonum.

9. Secunda aetate seculi inchoante deletus est diluvio mundus ob magnitudinem

criminum. Sed solus Noe propter iustitiam cum domo sua

liberatur in arca. Audita ergo hac vastatione horribili, paucorumque

liberatione mirabili, quisquis bonis moribus vivere coeperit, timens

perire cum reprobis, desiderans liberari cum electis, secundam hydriam

aquae qua mundaretur accipit in vinum spiritalis intellegentiae

conversam. Nos vero post baptismum, quod diluvium significat, nonnisi

per iustitiae opera a peccatorum nexibus eripi meremur. Ideo

iustitiam in omnibus et super omnia diligamus, per quam ad vitam

perveniamus sempiternam.

10. In tertia aetate, deus Abrahae temptavit oboedientiam, eique filium

unicum iussit immolare, sed pro filio aries immolatur. Hoc quasi aqua

nihil profectus fieri videtur antequam hoc Christus in vinum spiritalis

intelligentiae convertit. Nam Abraham significat deum patrem,

qui pro nobis unicum tradidit filium, qui factus est oboediens patri

usque ad mortem, et mortuus est propter delicta nostra, sicut Abraham

non filium immolavit sed arietem, quia non divinitas Christi mori

potuit, sed humanitas, quam pro nobis suscipere dignatus est. Audiens

quisque quanta virtus est oboedientiae, quam meliorem sacrificio esse

Dominus testatur, ipsam oboedientiam pro Domino subire et adimplere

satagerit, perpetuae benedictionis hereditatem cum Abraham

consequi delectatur, habet aquam tertiae hydriae in spiritale vinum

conversam.

11. Quarta aetate David gigantem proprio occidit gladio. Quid nobis

auditum profuit? Sed Christus, per quem David significatur, antiquum

hostem humani generis propria sua morte prostravit, nosque ab aeterna

morte liberavit. Ecce, hic aquam quartaehydriae in vinum spiritalis

intellegentiae conversam habemus! Quisquis igitur haec audiens,

Christum imitari desiderans qui pro nobis mori dignatus est, non pro

conversam] conversum ms.

cum] cam ms.

conversam] conversum ms.

intelligentiae] corr. from intellentiae

tradidit] letters obscured in ms.

perpetuae] read et perpetuae?

conversam] conversum ms.

gladio] unclear in ms.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!