09.12.2012 Views

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5

10

15

20

25

30

Jntellexerat nempe ab Jllustrissima Scientiarum Academia oportunissimas

observando huic Phœnomeni Stationes in parte maxime

boreali Jmperij Russici sitas esse, quæ cum Stationibus americanis

australioribus collatæ basim præberent maximam, eaque de causa

definiendæ Parallaxeos Solis maximè oportunam.

Jtaque eximia Augustissimæ Jmperatricis munificentia donati

Academici Petropolitani, in id primum incubuêre, ut Stationes per

Jmperium Russiæ assequendo huic fini quam maximè oportunas

designarent, tum ut observatores exquisitis donarentur Jnstrumentis,

ac denique, ut Astronomos et in observando exercitatissimos et

Theoriæ peritissimos unde unde in laborum Societatem evocarent.

Fuêre autem Stationes delectæ omnino octo, has inter quatuor, in

quibus uterque contactus observaretur, erant Kola, Ponoj, et Ombay

in Laponia Superiore Russiæ, atque Jakutsk in parte maxime

orientali, et septentrionali Tartariæ sita; Quatuor aliæ in quibus

egressus tantum videretur fuêre: Petropolis, Orenburg, Orsk, Guriew.

Et quidem Kolam urbeculam Laponiæ Russicæ ad fluvium

ejusdem nominis sitam, stationem sibi legit ipsusmet Academiæ

Petropolitanæ Astronomus cel. D. Rumowskj; altera Laponiæ statio

Ponoj dicta, occupata est à cel. D. Mallet Astronomo Genevensi,

tertiam in Ombay fixit sedem cel. D. Pictet Genevâ item evocatus

Astronomus; stationem autem Jakutsk sibi occupandam elegit claris.

Jsleniew.

Stationem Orenburgensem cel. Kraft, et Orskensem cel. D.

Euler filius Jllustris Leonardi Euleri, ambo Academici Petropolitani,

Guriewensem autem cel. D. Lowitz sedem observationum sibi delegêre,

Petropoli denique egressum veneris observaturi una cum

Astronomis Petropolitanis cel. Domino Lexell, cel. Eulero filio, et cel.

D. Kotelnicow Professore, fuêre cel. R. D. Christianus Mayer Astronomus

Principis Electoris Palatini cum Socio R. D. Stahl sumptibus

1-17 ABCD 17-18 Kolam ... sitam BCD omittit A 18-22 ABCD 22-23 stationem ...

Jsleniew. A omittunt BCD 24-27 ABCD 27-29 una cum ... Lexell ... Eulero filio ...

Kotelnicow Professore BCD omittit A 29-30 ABCD

2 parte maxime boreali Jmperij BCD parte Boreali amplissimi Jmperij A 5 oportunam

BCD accomodam A 6 Jtaque Eximia DC2 Eximia BC1 Hac ergo A 7-8 per

... assequendo A omittunt BCD 9 tum ut A et BCD 13 uterque contactus (conctatus

B) BCD contactus omnes totius transitus A 14-15 in parte maxime orientali et

septentrionali Tartariæ sita BC1 et (vocem sita omittit) A (Locus in parte maxima

orientali et septentrionali Tartariæ situs) C2D 17 Et quidem etc. BCD his itaque

stationibus Primi ex ordine delecti fuêre Astronomi; A 18 ejusdem nominis DC2

cognominem BC1 20 occupata est à etc. BCD oblata cel. D. Mallet Astronomo

Genevensi ab Jllustrissima Acad. Petrop. evocando A 21-22 tertiam ... Geneva ...

Astronomus BCD Tertia quæ Ombay dicitur Astronomum habuit cel. D. Pictet Genevâ

item cum Dno Mallet invitatum A 22 Jakutsk scripsi Jaktustk A 25 Euler

ACD sine emphasi B | Jllustris Leonardi Euleri A omittunt BCD 26-27 sedem ...

sibi delegêre BCD stationes ... designatæ erant id quod casum dativum adicit nominibus

observatorum A 29-30 Astronomus Prinicipis Electoris Palatini BCD Astronomus

Palatinus A

- 390 -

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!