09.12.2012 Views

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

5

10

15

20

25

30

nomicum jam celebrem, notissimumque (a.). Quam meam propositionem

Augustissima Jmperatrix etiam benignissime ratam, gratamque

habuit.

Jtineris socio R. Patre Joanne Sajnovics beatus, substituto

autem meo R. P. Antonio Pilgram per Decretum Cæsareum jam firmato,

in id unum mihi incumbendum erat, ut de rebus omnibus ad

Expeditionem hanc litterariam quoquo modo spectantibus providâ

Curâ maturandis, perficiendisque agerem; fixum quippe, firmumque

erat propositum mihi, ita maturandum, accelerandumque iter, ut

Anno 1768 sub finem Mensis Augusti Wardœhusij anchoras jacerem,

stationemque mihi designatam tenerem, quod ipsum necessarium

quoque erat, nisi Expeditionem anno 1769 fine suo frustratam

vellem; in numeris quidem habebam scopum hunc me facile consecuturum,

si sub finem Mensis Aprilis 1768 iter ingressus, illud terra,

marique per Menses quatuor continuos prosequerer; res tamen

aliter accidit, atque animo conceperam, cujus quidem et causam,

rationesque referam dum de commoratione Hafniensi paulo amplius

acturus sum;

(a.) clarissimus hic Vir altero à meo reditu anno, post quam annos

ipsos undecim socium meum, atque vices meas per binos annos et menses

quatuor maxima cum laude egisset, graviore correptus morbo

pectoris, consilio medicorum observatorio Cæsareo-Regio valedicere

coactus, post societatis JESV dissolutionem anno 1773 promulgatam, ad

suam Jllustrem familiam redux, sublevato mor[bo] nunc dum hæc scribo

hortum suburbanum familiæ suæ incolit, in quo eleganter à se exstructam

speculam astronomicam domesticam instrumentis ex Anglia suo ære

procuratis instructam habet, observationibusque et alijs laboribus mathematicis

tempus utilissimè impendit.

NB. inserenda ea, quæ Jll[ustrissi]mus Ep[isco]pus de Gondola Vicarius

Apost[olicus] per septentrionem causa hujus Expeditionis mecum

egerat.

1 ... notissimumque AB 1-18 Quam meam etc. A omittit B 19-28 B omittit A 29-31

in margine A omittit B

3 post habuit voces erasae exhibito eidem decreto eidem subinde leguntur A 8-

11 fixum ... tenerem legitur etiam altera, sed erasa, harum linearum versio, sensum

exhibens fere eundem A 13 post vellem; voces Jtaque conceperat leguntur,

licet erasae A 13-14 consecuturum ... ingressus supra linea (verbis consequi posse

et ingrederer erasis) A 16 atque ... conceperam vocibus quam ... fixeram erasis

A 16-17 causam, rationesque an rationemque legenda? A 17-18 de ... acturus

sum vocibus Moram Hafniensem descripturus erasis A 18 post acturus sum leguntur

voces erasae Jnterea de suppelectile viatica dum itaque in compara[?]

vestitu scrutari, mihi socioque cum Jnstrumenta[?] A 20 ante per binos annos leguntur

sub Expeditione erasae B 24 mor[bo] conieci; litterae mor in ipso margine

paginae leguntur B 29-31 A hanc notam, quae in margine paulo superius legitur,

huc transposui.

- 416 -

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!