09.12.2012 Views

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

Maximilianus Hell (1720-1792) - Munin

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

5

10

15

20

25

consilium mecum ipso ineo, quem eum volebam, qui et Genio arrideret

meo, et de societate JESV esset, et viribus corporis valeret

firmis, atque periculorum subeundorum, commodorumque Contemptor

foret fortissimus, essetque unà in Astronomia utraque versatus

adeo, ut si ipse per infirmiorem valetudinem, aut alium Casum

infeliciorem à facienda observatione prohiberer, ipsus mei loco scopum,

ac finem Expeditionis hujus consequeretur; quibus naturæ, et

scientiæ donis quum R. Patrem Joannem Sajnovics id temporis de

Societate JESV virum clarissimum, meumque olim per binos annos

in Specula Cæsareo-Regia Universitatis Vindobonensis socium

charissimum, atque hoc ipso anno 1767 Adjunctum Astronomi Tyrnaviensis

cel. Patris Weiss, præditum esse scirem, litteris ad eum

datis, animum, mentemque suscipiendæ mecum Expeditionis hujus

litterariæ rogabam, qui nihil hæsitans, si per superiores steterit,

promptissimo animo socium se meum acturum spopondit.

Alterum erat, ut speculæ Cæsareo-Regiæ Universitatis de exercitato

Astronomo mei sub tempus Expeditionis vices gerente providerem,

qui unà, si in itinere hoc versans casu infelici vita fungerer,

officium Astronomi Cæsareo-Regij sustinere posset; at nihil hac in

parte deliberandum erat; quem enim alium Augustissimæ nostræ

Jmperatrici mei loco proponere poteram, quam R. Patrem Antonium

Pilgram id temporis quoque de societate JESV virum in Astronomia

utraque exercitatissimum, per annos ipsos septem socium meum

mihi admodum charum dilectumque, et speculæ Cæsareo-Regiæ

per id ipsum tempus incolam, atque per labores suos tum

Ephemeridum nostrarum communi studio calculatarum, tum Causa

observationum in hoc Cæsareo-Regio observatorio ab ipso factarum,

et typis per Ephemerides nostras datarum per orbem astro-

1-28 AB

1 ipso B omittit A | quem eum volebam in margine A omittit B 2 et de societate

JESV esset in margine B omittit A 3 atque A et B 4 fortissimus B supra linea (voce

magnanimus in margine addita) A | unà B omittit A 5 infirmiorem B infirmam A

8-13 quibus ... donis ... quum R. Patrem ... Sajnovics (etc. accusativo casu) ...

præditum esse scirem B quæ dona ... quum in R. Patre ... Sajonovis [sic] (etc. ablativo

casu) ... haberi scirem A 9 clarissimum B omittit A 10 Universitatis Vindobonensis

B omittit A 11-12 Tyrnaviensis B Tyrnavienensis A 12 Patris B omittit A

13 mentemque Suscipiendæ B mentemque illius suscipiendæ A 13-14 hujus litterariæ

A omittit B 14 si ... steterit B si ... licuerit A 15-16 spopondit. // Alterum erat

sic distinxi; spopondit. -- Alterum erat BA 17 sub tempus Expeditionis B omittit A

18 unà supra linea B omittit A | casu infelici A casu infelice B 19-20 at nihil hac

in parte deliberandum erat B nulla hac in parte deliberatio mihi facienda erat A 21

Jmperatrici B omittit A 24 charum dilectumque B dilectum A 25 per id ipsum tempus

B omittit A 26 Causa B omittit A 27 hoc B omittit A | ab ipso B omittit A 28

et typis per Ephemerides nostras datarum B omittit A

- 414 -

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!