12.07.2015 Views

SZÉKELY OKLEVÉLTÁR - Adatbank

SZÉKELY OKLEVÉLTÁR - Adatbank

SZÉKELY OKLEVÉLTÁR - Adatbank

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

— 21 —nostri pixidarii humillime nobis supplicarunt, qualiter multa ipsospremerent gravamina, pleraque nova et inusitata, maxime autemangeret eos continua arcis nostrae Udvarhely custodia, dum adportam eiusdem loci per capitaneum Udvarhelyensem continuo dienoctuque assidere urssi ac ad alia quoque ministeria, insciis, necsuperinde compellatis eorum centurionibus, accersiti, tempus omnehisce occupationibus impenderent, ob idque rem eorum familiarem,ex qua sola vitam sustentarent, negligere cogerentur. Accederentpraeterea mulctarum sive birsagionum iniquarum exactiones, quibus,qui tenuioris fortunae essent, prorsus exhaurientur: unde eo iamventum esset, ut nisi certus aliquis eis ordo praescriberetur, minimemunus hoc suum tueri amplius possent. His igitur nos eorum querimoniispermoti, atque etiam eo proposito, ut eos ad publica regniministeria a rebus omnibus paratiores instructioresque redderemus,haec eisdem annuenda et concedenda duximus: Primo, quod a modoin posterum nec capitaneorum arcis nostrae Udvarhely, nec judicumregiorum dictae sedis Marus, sed nec aliorum quorumlibetjurisdictioni et potestati iidem pedites nostri eiusdem sedis, sednostrae tantum, ac centurionum nostrorum subiiciantur, ad quorumcenturionum iussum incunctanter omnia munera, quae ab illis requiruntur,obeant. Immunes autem sint a continuo arcis nostraeUdvarhely custodia, sed domi suae rem suam familiarem curent;hoc tamen adiuncto, quod necessitate aliqua ardua ingruente, sividelicet rumor hostilis requirat, aut legati externi per illas partesdeducendi, comitandique fuerint, vel aliquis comprehendendus sit etsimilis aliqua occurat necessitas, ad nuncium capitanei Udvarhelyensisstatim ad arcem nostram Udvarhely, vel quo ipsiiussum fuerit, se conferre, arcem nostram tueri, atque hosti quoquese ipsos, eo numero, quo opus erit, opponere debeant, idque statimfaciant, simulatque per capitaneum centurionibus eorum peditumnostrorum id significatum, demandatumque fuerit, nam inseiis centurionibusnullus peditum, vel ipso iubente capitaneo, usquam secommoveat. Centuriones nihilominus in praemissis arduis easibusnulla, ratione mandata capitanei negligant et rejiciant, caveat tamencapitancus, ne ex aliqua iniuria illis negocium, facessat et supervacaneumlaborem, illis imponat. Quod ad rationem modumquejudiciorum attinet, annuimus et concedimus, ut ex parte peditum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!