24.09.2013 Views

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

OROZJUSZ CHOROGRAFIA PRZEZ ALFREDA ... - Kultura Antyczna

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AFRICAE principium est a finibus Aeygpti urbisque Alexandriae ubi Parethonio

ciuitas sita est, super mare hoc Magnum, quod omnes plagas terrasque medias

interluit. unde per loca quae accolae Catabathmon uocant haud procul a castris

Alexandri Magni et super lacum Chalearzum, deinde iuxta superiorum fines

Auasitarum missa in transuersum per Aethiopica deserta meridianum contigit

oceanum. termini Africae ad occidentem idem sunt qui et Europae, id est fauces

Gaditani freti. ultimus autem finis eius est mons Athlans et insulae quas Fortunatas

uocant.

Et quia breuiter generales tripertiti orbis diuisiones dedi, ipsarum quoque partium

regiones, sicut pollicitus sum, significare curabo.

ASIA ad mediam frontem orientis habet in oceano Eoo ostia fluminis Gangis, a

sinistra promimturium Caligardamana, cui subiacet ad Eurum insula Taprobane, ex

qua oceanus Indicus uocari incipit; a dextra habet Imaui montis — ubi Caucasus

deficit — promunturium Samarae, cui ad aquilonem subiacent ostia fluminis

Ottorogorrae, ex quo oceanus Sericus appellatur.

In his finibus INDIA est, quae habet ab occidente flumen Indum, quod Rubro

mari accipitur, a septentrione montem Caucasum; reliqua ut dixi Eoo et Indico

oceano terminatur. haec habet gentes XLIIII, absque insula Taprobane, quae habet

decem ciuitates, et absque reliquis insulis habitabilibus plurimis.

A flumine Indo, quod est ab oriente; usque ad flumen Tigrim, quod est ad

occasum, regiones sunt istae: ARACHOSIA PARTHIA ASSYRIA PERSIDA ET

MEDIA, situ terrarum montuoso et aspero. hae a septentrione habent montem

Caucasum, a meridie mare Rubrum et sinum Persicum, in medio autem sui flumina

praecipua Hydaspem et Arbim. in his sunt gentes XXXII. sed generaliter Parthia

dicitur, quamuis Scripturae Sanctae uniuersam saepe Mediam uocent.

A flumine Tigri usque ad flumen Euphraten MESOPOTAMIA est, incipiens a

septentrione inter montem Taurum et Caucasum. cui ad meridiem succedit

Babylonia, deinde Chaldaea, nouissime Arabia Eudaemon, quae inter si-

45

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!