Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com
Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com
Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
ANEXO F

Los Obispos Marco di Castello y Araldo de Chiozza jueces establecidos por

el Papa Celestino para conocer de la querella entre el Patriarca Gofrado de

Aquilea y el Capítulo de Trieste para la elección del obispo Wolcango

detienen la querella por motivo del reconocimiento hecho por el Patriarca.

Año 1192 en la ciudad de Altino

Marcus Dei gratia Castellanus, et Araldus eadem gratia Clugiensis Episcopi etc.

Conveniens, et aequum esse videtur, ut negotii processus ordine quo geritur ad

posteritatis memoriam stylo scripturae transmittetur, ne imposterum oblivionis

errore ambiguitas, et ex ambiguitate litigium oriatur. Qua propter nos memorati

episcopi supradicti de causa electionis Tergestinae Ecclesiae ad notitiam nostrae

perventa, praesenti paginae inserere curavimus. Cum autem memorata causa,

quae inter dictum Gottifridum Aquilejensem Patriarcham, et Archidiaconum, et

Canonicos Tergestinae Ecclesiae super electione Domini W. Tergestinensis

electi vertebatur nobis a Domino Papa Caelestino, decidenda, et fine debito,

appellatione remota, terminanda foret commissa, sicut in exemplo commissionis

manifeste apparet, eidem Patriarchae de mandato Domini Papae tertia feria intra

octavam Apostolorum Petri, et Pauli, idest Kalendiis Julii terminum peremptorium,

praefiximus. Verum praedictus Patriarcha in termino sibi constituto, Nuntium cum

litteris suis ad nos destinavit, in quibus continebat, quod ipse ab reverentiam

Domini Papae, sicut in exemplo litterarum ipsius annotata apparet, electionem

Wolcangi Tergestinensis electi, ab Archidiacono, et Canonicis Tergestinae

Ecclesiae factam confirmavit, nec quidquam eis de libera electione obiicere.

Sciant praesentes, et post nos venturi, quod Dominus Patriarcha, sciscitantibus

Tergestinae civitatis Nuntiis, utrum noviter electum eorum confirmaverit,

manifeste confessus est, quod dictum Wolcangum eorum electum confirmasset,

nec quidquam eis de libera electione obiicisse. Interfuerunt testes, Amicus

Concordiensis Canonicus, Octo Frat. Rasacensis, Abbati Ulricus Suaevius,

Philippus de Verona, Henricus Ruperti filius Decanus, Ulricus filius Ravini de

Mucho, Dominicus Tergestinus Praesbiter, Bonifacius Tergestinus della Corte.

Act. hoc An. Dom., Incar. 1192. In Altineis. Prius Prandium etc.

114