27.01.2015 Views

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

contravenire, movere vel facere, communiter, nec divisim per se, nec alium vel

alios aliqua occasione, vel exceptione.

Et quod dabunt consilium, et auxilium, ac favorem quod praedicta omnia et

singula in perpetuum robur obtineant et firmitatem. Ad cujus antem rei memoriam

et stabilem firmamentum de voluntate Domini Episcopi et Capituli fuit hoc

Instrumentum eorum sigillorum munimine roboratum.

Actum Tergesti in Palatio Episcopatus.

Testes fuerunt rogati Praesbyter Germanus Capellanus Domini Episcopi

memorati, Dominus Pezemanus de Ragonia, Marcus Signolus, Marcus Venerius,

Johannes Ugozzono de Venetiis et alii plures.

Ego Rantulfus Sacri Palatii Notarius his omnibus interfui, hanc cartam scripsi et

roboravi.

Ego Lazarus Sacri Palatii Notarius his omnibus interfui, hanc cartam scripsi et

roboravi.

2 de Abril del año 1257, Indicción XV. Trieste.

El Obispo Arlongo da al Comune de Trieste la investidura feudal de los

derechos cedidos por el obispo Volrico en el año 1253.

In nomine Dei aeterni. Anno Domini MCCLVII, die secundo intrante mense

Aprilis, Indictione XV. Actum Tergesti in coro majoris Ecclesiae. Praesentibus D.

Vitale Decano Tergestino, D. Volricho Archidiacono Tergestino, Dominis Andrea

Sacrista et Mattheo Scolastico, presbiteris Conrado et Hogero, et aliis de

Capitulo Tergestino, et D. Michaele dicto Sophia, Hermuto Gastaldo Tergestino,

D. Ottone de Loos et Joane Zuccolo, Mauro Pantelo et aliis.

Ibidem ad petitionem et requisitionem Dominorum Natalis quod D. Johanis de

Alboriis, et Andreae Ramffi Consulum Tergesti pro se et toto Commune Tergesti.

D. Harlongus Dei gratia Episcopus Tergestinus investivit dictis Consulibus,

recipientibus, pro se et toto Commune Tergesti feudum et jus illud quod ipsi

habebant, si aliquod jus habent, de rationibus et redditibus et honoribus quos

olim D. Volricus Dei gratia Episcopus Tergestinus eis et dicto Communi dedit jure

recti et legalis feudi, dicendo ei dictus D. Harlongus Episcopus Tergestinus: Ego

investio vobis illud jus quod habetis, et illud jus quod non habetis non investio

vobis, et dicti Consules statim juraverunt dicto D. Episcopo pro se et toto

Commune fidelitatem, secundum quod vassallus etc.

Ego Lazarus Sacri Palatii Notarius hiis interfui, et rogatus hanc Cartulam scripsi

et roboravi.

119

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!