Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com
Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com
Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
Ambaxiatores et sindici, ac sindicario nomine Comunis universitatis et hominum

Tergesti prefatis dominis Capitaneo Gubernatoribus et provisoribus recipientibus

nominibus suprascriptis, obligaverunt omnia et singula bona mobilia et immobilia

seu fixa dictorum Comunis Civium et Universitatis Tergesti presentia et futura.

Ceterum suprascripti Ambaxatores et sindici nomine suprascripto et in animabus

singularum personarum civitatis et districtus Tergesti iuraverunt corporaliter ad

Sancta Dei Evangelia tactis scripturis predicta omnia et singula perpetuo

observare et adimplere, et quod dictum comune Civitas et Universitas et homines

ac districtuales Tergesti erunt perpetuo fideles et obedientes prefato domino Duci

et Comuni Venetiarum ac successoribus suis. Renunciaverunt quoque predicti

sindici ac Ambaxiatores nominibus suprascriptis condicioni sine causa vel ex

iniusta causa, exceptioni doli mali et in factum, fori privilegio, privilegiis

reformacionibus, et omni iuris et legum auxilio quibus possent contra predicta vel

aliquid predictorum quolibet facere vel venire.

Actum apud Tergestum in Bastita inferiori Ducalis Dominii Veneciarum posita

contra Tergestum, in domo habitacionis prefati domini Capitanei generalis terre.

Anno nativitatis Domini nostri Jesu Christi Millesimo trecentesimo sexagesimo

nono Indictione septima die sabbati decimoseptimo mensis novembris.

Presentibus Egregiis viris Dominis Johanne de Manfredis et Cinello de

Savignano militibus, et Jacobo de Gonzaga, ac nobilibus viris Dominis Paulo

Dandulo solutore Exercitus Veneciarum, et Jacobo Barozi civibus Venetiarum ac

providis viris Ser Natali de Judicibus, Ser Johanne Stella, Ser Johanne Vilano,

Ser Ambroxio de l'Argento, Ser Natali Siza, et Ser Tricho Trina de Tergesto,

testibus ibi vocatis specialiter et rogatis et aliis.

Ego Franciscus Vulpe publica imperiali auctoritate ac Ducatus Veneciarum et

prefatorum Dominorum Capitanei, gubernatorum et provisorum Scriba, predictis

omnibus et singulis interfui et rogatus scripsi, et in hanc publicam formam redegi.

Ego Angelus Pensabene de Zuchelis, quondam domini Facherii civis

Cremonensis publicus Imperiali auctoritate Notarius ac Ducatus Veneciarum

Scriba, predictis omnibus et singulis interfui eaque rogatus scribere in hanc

publicam formam redegi, meorumque signi et nominis munimine roboravi.

138