27.01.2015 Views

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Quod si contrarium appareret, teneatur dictus Dominus Episcopus ad poenam

infrascriptam et nihilominus suprascripta et infrascripta firma permaneant

Revocavit insuper Dominus Episcopus memoratus omnes processus, quos fecit

contra Capitulum, et Clerum, et Commune ac homines Tergestinae Civitatis et

Dioecesis, et omnes et siugulos eorum, cassans et irritans instrumenta,

scripturas, et omnia jura quae apparerent exinde, promittens dictus Dominus

Episcopus de consensu et voluntate Dominorum Henrici Decani, et Capituli

Ecclesiae memoratae dicto Sindico et Procuratori, sindacario et procuratorio

nomine supradicto, stipulanti et recipienti dictam locationem, concessionem, et

consensum, et praedicta omnia et singula dictis Communi et hominibus de

Tergesto rata et firma habere et tenere, attendere et observare, defendere et

manutenere, et non contravenire, vel facere, seu movere per se nec per aliquam

aliam personam interpositam aliquibus nomine, exceptione, vel modo, ingenio,

sive causa, sub poena tercentarum Marcharum denariorum novorum,

Aquilejensis vel Tergestinae monetae, quod toties peti possit et exigi cum effectu,

quoties contrafactum filerit, poena quoque soluta vel non, suprascripta et

infrascripta nihilominus in sua permaneant firmitate.

Juraverunt insuper dictus Dominus Episcopus, in suam animam sibi praepositis,

ac Dominus Sindicus et procurator in animas praedictorum Consulum Consilii et

Communis, ac suam, tactis Evangeliis Sacrosanctis praedicta omnia et singula

rata et firma habele et tenere, et non contravenire occasione aliqua vel

exceptione.

Obligans dictus Dominus Episcopus jam dicto Sindico et Procuratori stipulanti et

recipienti sindacario et procuratorio nomine supradicto, omnia bona et jura sua et

Episcopatus sui, quae si contrafaceret, ipsi Commune et homines sua propria

auctoritate intromittere, tenere, ac possidere valeant absque licentia, judicio, vel

requisitione alicujus Dominii, seu Judicis Ecclesiastici, vel Saecularis, omnisque

alterius personae contradictione remota, usque ad integram solutionem et

satisfactionem omnium praedictorum, quae bona et jura dictus Dominus

Episcopus praecario jure, se ipsorum nomine, possidere confessus est, si contra

praedicta vel aliquod praedictorum faceret, vel veniret.

Renuntians dictus Dominus Episcopus exceptioni indebiti, sine causa vel ex

injusta causa in factum actioni omnique juri et legum decretalium, seu

decretorum auxilio, constitutionibus, consuetudinibus, litteris a Romana vel

qualibet alia Curia impetratis vel impetrandis, et cujuslibet alterius juris et usus

suffragio.

Supradictis interfuerunt Domini Henricus Decanus, Jacopus Archidiaconus,

Odorlicus Scolasticus, Almericus Sacrista, Gregorius Karottus, Andreas, Tomas,

Bertoldus, Floravancius, Marsilius et Bernardus Canonici Ecclesie memorate

suum adhibentes assensum. Ad majorem autempredictorum omnium firmitatem,

Dominus Episcopus memoratus ac dicti Domini Decanus, et Capitulum,

Consules, Consilium, et Commune Tergesti fecerunt presens instrumentum

eorum sigillorum pendentium appensione muniri. Ego Henricus Imperiali

Auctoritate Notarius hiis interfui et rogatus scripsi.

Ego Michael filius quondam Zampauli de Mugla Imperiali auctoritate Notarius ad

petitionem venerabilis Antonii Dei gratia Episcopi et Comitis Tergestini, de

mandato et licentia ejus supradictum exemplum ex publico Instrumento manu

Henrici Imperiali auctoritate Notarii sigillato sigillis cereis pendentibus, scilicet

Domini Episcopi, Communis, et Capituli Tergestini fideliter scripsi et exemplavi ad

perpetuam rei memoriam et ne perdatur, nil addens vel minuens quod sensum

mutet vel intellectum, nisi forte litteram vel sillabam aut punctum propter errorern

aut oblivionem, signumque meum apposui consuetum in testimonium

premissorum. Testibus Discreto Viro Stephanulo de Garbagniate, Fhilippo de

Tarabotis de Ancona, Igualdo de Bertin ......... Diocesis, Nicolao qm. Johannis de

Padua familiare dicti Domini Episcopi et aliis.

121

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!