27.01.2015 Views

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ANEXO G

El emperador Federico II confirma a los Obispos de Trieste las donaciones

efectuadas por sus antecesores a la Iglesia de Trieste.

Septiembre del año 1230, Indicción IV, dado en Anagni.

In Nomine Sancte et Individue Trinitatis.

Fridericus Secundus, Divina favente Clementia, Romanorum Imperator semper

Augustus; Jerusalem et Sicilie Rex.

Etsi in exaudiendis petitionibus Subditorum que Celsitudini nostre multoties

porriguntur, Majestatis Nostre gratiam ostendimus favorabilem et benignam;

illorum tamen supplicationes Serenitatis nostre munificentiam debebunt magis

favorabilem invenire qui pro se nobis non supplicant, sed pro Ecclesys quibus

presunt. Inde est quod notum facimus universis Impery nostri Fidelibus tam

presentibus quam futuris: Quod cum Coradus Venerabilis Episcopus Tergestinus

fidelis noster ad Majestatis nostre presentiam accessisset, quedam privilegia

Lothary Regis, Oddonis (Henrici), Karoli, Lodoyci, Lothary Ugonis fily, Berengary

et aliorum quamplurimum Imperatorum et Regum predecessorum nostrorum

Ecclesie Tergestine indulta nostre Celsitudini presentaverit, de quibus privilegys,

privilegium predicti Lothary Regis ad petitionem dicti Episcopi huic nostro

privilegio de verbo ad verbum jussimus interserendum. Cujus continentia erat:

Quibus privilegys nostre Celsitudini presentatis idem Episcopus pro parte

Ecclesie sue, Eccellentie nostre humiliter supplicavit, ut, tam privilegia ipsa, quam

quelibet bona Ecclesie Tergestine sibi confirmare de munificentie nostre gratia

dignaremur. Nos igitur petitionibus suis benignum prestantes assensum, et

singulis diligenter inspectis, que ipsa privilegia continebant, predecessorum

nostrorum vestigys inherentes, tam privilegia ipsa, quam quelibet bona Ecclesie

Tergestine quae nunc juste tenet et possidet, vel in antea justo titulo poterit

adipisci, predicto Corado Episcopo suisque successoribus pro parte Ecclesie

Tergestine perpetuo duximus confirmanda. De habundantiori quoque liberalitatis

nostre gratia concessimus et confirmamus eidem Episcopo et successoribus suis

pro parte Ecclesie supradicte Castrum Humagense, Syparum, Fontanam

Georicam, Castrum Vermes, et Insulam Pontiani cum omni jure et pertinentys

suis, ut liceat eidem Episcopo et successoribus suis undecumque potuerint

homines attrahere et collocare super ejusdem Ecclesie terras ad laborandum et

comanendum pro ut in privilegio Regis Henrici tercy et Octonis tercy vidimus

contineri. Mandantes et presenti scripti munimine firmiter statuentes, ut nulla

omnino persona alta, vel humilis, ecclesiastica seu secularis, publica seu privata

contra hanc nostram concessionem vel confirmationem venire presumat. Quod

qui presumpserit, preter indignationem nostram quam se pro certo noverit

incursurum, mille libras auri purissimi pro pena componat. Cujus medietas sit

Camere nostre, et reliqua medietas ipsi Episcopo ejusque successoribus

persolvatur. Ad cujus concessionis et confirmationis nostre memoriam et robur

perpetuo valituram, presens privilegium per manum Phylippi de Sabano Notary et

fidelis nostri Scribe et Typario nostre Majestatis Bulle auree impresso jussimus

communiri. Anno, mense et Indictione subscriptis.

Hujus rei testes sunt Berardus Venerabilis Panormitan. Archiepiscopus, Jacobus

Venerabilis Pactensis Episcopus, Rainaldus Dux Spoleti, Joannes de Romania

Secretarius, Ricardus Imperialis Aule Mareschallus, Venerabilis Salteburiensis

Archiepiscopus, Fr. He. Magister Domus Sancte Marie Theutonicorum in

Jerusalem.

Acta sunt hec apud Anagniam. Anno Dominice Incarnationis M. CC. Trigesimo,

mense septembris, quarta Indictione, Impery vero Domini nostri supradicti Dei

gratia Gloriosissimi Romanorum Imperatoris semper Augusti, Jerusalem et Sicilie

115

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!