05.07.2013 Views

D O C U M E N T E ţinea, făcea pe Palatin să creadă, că ... - DSpace

D O C U M E N T E ţinea, făcea pe Palatin să creadă, că ... - DSpace

D O C U M E N T E ţinea, făcea pe Palatin să creadă, că ... - DSpace

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DOCUMENTE PRIVITOARE LA DOMNIA LUI CONSTANTIN MOVILA 407

XIX.

Poltovia li 7 d'Agosto 1612

Ill-me et R-u-me D-ne D-ne et Patrone Colen me.

Sub id tempus Nuntij Ap-lici in Poloniae Regno absentiae, pro • mea

in Sanct-m D. N. perpetua observantia et fide, facere non potui quin, quae

istic interea geerentur quem que rerum ac successuum vicissitudines cursum

teneant, Ill-mam Cm V.ae per eam S-mum D. N. facerem litteris meis certiorem.

Magna atque adeo repentina, rerum Polonicarum, facta fortunae est

conversio. Post illos enim tot fluentes ex sententia, in signum victoriarum.

per Ser-mùm Regem in Moschoviam partarum, prosperitates, succedentibus

plurium simul calamitatum procellis, Respublicam ita demum laborare capit,

ut in extremum, et maximum discrimen, prope adductarn esse videatur. Tur-

-carum Imperator, quem Ser-mi Regis n-ri, fausti in Moschovia armorum successus.

et crebrae populorum in ditiones Reipublicae concessiones, non

mediocriter perculerat, inter alias praecidendi huius prosperitatis fili, quas

moliebatur machinas, et artes, Valachorum Ducem Regis n-ri, ex vetere

maiorum pactione, et antiquis faederibus Feudatarium, principatu movit, alio

quopiam, ad provinciae gubernacula cum praesidio suffecto. Dux regimine,

et sedibus per iniuriam pulsus, dum quorumdam ex Nobilitate Polona, quos

arctiori cognationis iure devinctos sibi habebat, subitaria adiutus ope. et

validis nostrorum copijs auctis, armis si Principatus poss-onem repeteret,

ingcns hostilis exercitus, quem ex Tartaris Valachis et Turris conflatum ferunt

flumen tranates n-ros, ex insidijs aggressus, summa vi immemorabili clade,

ta oppressit, ut è quindecim n-rorum millibus, in quibus praecipuum ordinariae

Polonorum militiae robur fuit, vix dum pauci evaserint,

Turcae ne infesta arma ex Valachica n-rorum clade, ad finiti mas Regni

ditiones transferant, in primis formidamus. A scijtarum incursionibus, quos

ingentem collegisse exercitum, constans fama est, tuti haud qua quam sumus,

praesidiario milite qui finitimis tuendis oris ex institute excubabat Valachica

clade amisso. Hisce Remp-cam adversitatibus pressam qua ratione Sacra

Regia M-tas servare, et ab imminenti discrimine vindicare possit non dispicio

; quam enim se primum in partem, in tanto urgentium maiorum confluxu

dare qua ratione tam multiplicis periculi tela vel declinare, vel reflectere,

simul omnia possit, humana non suppetit ratio ; nisi ipsa Maiestas Divina

pro sua immensa bonitate pr-nti affuerit auxilio.

Hae Ill-mam C-m V-a parte mea, latere volui, ut ipsa intteligat, et

S-m D. N. edoceat, de florentissimo nuper Polonicani rerum statu, in tam

precipites, velut momento, angustias devoluto. Quod reliquum est observantiam

meam singulari Ill-mae C-s V. clementiae etiam atque etiam comando

Poltoviae 7 Augusti 1612.

Illustrae et R ae Celsitudinis V-rae.

dedetissimus et humillis servus

Martinus Sischovschi Episcopus Plocensis.

Vr. 111-mo et R-mo D-no D-no Scipioni Burghesio R. E. Cardinali

D-no Clementissimo.

[Arh. Vatic. Lettere dei Vescovi v. 20 f. 203—4.]

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!