07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1094 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum.

Re autem acta, documenta conficiantur atque sinceris exemplis ad

Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil ob­

stantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Mar­

tii, anno Domini millesimo nongentisimo octogesimo octavo, Ponti­

ficatus Nostri decimo.

83 AGNELLUS Card. Rossi 93 BERNARDINUS Card. GANTIN

Cardinalium Collegii Decanus Congr. pro Episcopis Praef.

Loco © Plumbi

In Secret. Status tab., n. 216-022-

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Angelus Lanzoni, Proton. Apost.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Venerabili Servae Dei Mercedi a Iesu Molina, Fundatrici Instituti Sororum

a S. Maria Anna a Iesu, Beatorum honores decernuntur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quamdiu fecistis uni ex his

fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt XXV, 40). Haec Domini

verba ut sibi ipsi prolata accepta videntur a Beata Mercede Maria

a Iesu Molina, Instituti Sororum a S. Maria Anna a Iesu Fundatrice.

Divina namque instructa sapientia, clare et re intellexit mysterium

incarnationem consequens, quo, Verbo Dei carne facto, quivis homo,

praesertim cum paupertate aut morbis laborat, aliquo modo alter

Christus evadit, Filii Dei incarnati et crucifixi personam induens.

Quod Mercedes, non tantum suae assumere visa est vitae principium,

sed suas asseclas miro modo edocere. Talem ac tantam fuisse eius

caritatis actuosam perfectionem, facile eruitur eius vel summatim

inspecta vita. Haec Dei Famula, parentibus Michaele Molina et Rosa

Ayala, opibus sed praesertim christianis moribus conspicuis j ortum

habet anno MDCCCXXVIII in Aequatoriana provincia « Los Ríos » vulgo

nuncupata et quidem in loco vulgari sermone « Baba » dicto. Biennio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!