07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

580 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

fiduciam in vera liberatione. Quae fiducia et certitudo postre­

mum in Ecclesiae conscientia promissionis divinae innititur,

qua spondetur historiam huius temporis non in se clausam

manere sed Regno Dei patescere.

Ecclesia autem fiduciam etiam in homine ponit, quamvis

depravatioiiem noverit, cuius est capax, quia probe scit — licet

peccatum hereditate acceptum obstet, quod in « structuris pec­

cati » facilius committitur — in persona humana sufficientes

inesse qualitates viresque, « bonitatem » fundamentalem (cfr.

Gen 1, 31), cum ipse imago sit Creatoris, influxioni redemptrici

Christi expositus, qui « cum omni homine quodammodo se uni­

vit -M, 86 et quoniam efficax actio Spiritus Santi « replevit orbem

terrarum » (Sap 1, 7).^

Non licet ergo probare neque desperationem neque mentem

omnia in deterius referentem neque inertiam. Est enim hoc

dicendum etsi cum animi amaritudine: ut peccari potest ni­

mio studio sui ipsius, nimii quaestus ac dominationis cu­

piditate, sic peccari potest — pro urgentibus necessitatibus

multitudinum hominum in inferiore progressione versantium,

— timore, titubatione, atque, ad extremum, ignavia. Omnes

vocamur, immo obligatione tenemur ultimae decadis secundi

Millennii praegravem provocationem excipiendi, propterea

etiam quod impenden tia pericula cunctis minan tur ; quae sunt :

condicio oeconomica per orbem terrarum in discrimine posi­

ta, bellum nullis finibus terminatum, sine victis et victoribus.

His minis perspectis, distinctio inter personas et regiones opu­

lentas, inter personas et regiones pauperes, paulum valet, sal­

vo maiore conscientiae officio, quo is obstringitur, qui plus

habet atque plus potest.

86 Cfr. Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis,

22; IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Redemptor Hominis (4 Martii 1979), 8:

AAS 71 (1979), p. 272.

87 Litt. Enc. Populorum Progressio, 5: l.c, p. 259: «Ad huiusmodi autem co­

gi tatas res efficiendas non dubitamus, quin cum filiis Nostris catholicis cumque

fratribus christianis homines quiviscumque bonae voluntatis suos conatus, suos labo­

res consociare velint»; cfr. quoque 81-83, 87: l.c, pp. 296-298 ; 299.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!