07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

520 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

menta aliena ab Ecclesia religioso instituto iudicata forsitan

videantur, quin immo « progressio » magis quam « opificum

condiciones ».

Secundum Encyclicas Leonis XIII Litteras, id haud parvum

assignari Pauli VI scriptioni meritum oportet, quod ethicam

nempe tum culturalem denotavit huius quaestionis indolem de

progressione ideoque ius etiam certum atque interventus neces­

sitatem Ecclesiae eandem in negotiorum provinciam.

Hoc quidem pacto socialis christianorum doctrina rursus

sibi genus vindicavit proprium verbi Dei adhibendi ad homi­

num vitam societatisque necnon ad causas terrestres, quae cum

iis iunguntur, dum « principia ... a recta ratione postulata ...

orientationesque quasdam » profert. 20 Agedum : Pauli VI in­

sunt scripto tria haec elementa singula una cum eorum ordi­

natione ad vitae cursum cotidianae, mores scilicet humanos.

Quotiens propterea « populorum progressioni » operam dat,

Ecclesiam neutiquam accusari par est excedere de sua aucto­

ritatis regione nedum de finibus a Domino ipso percepti mandati.

9. Secundum exsistit caput novitas ipsa, quam prae se « Po­

pulorum Progressio » fert quaeque ipsius prospectus extollitur

amplitudine ad illud videlicet omne rite patentis, quod sub

nomine plerumque agnoscitur « quaestionis socialis ».

Profecto iam antea dilatatum hunc rerum conspectum

susceperant Encyclicae Litterae « Mater et Magistra » Ioan­

nis XXIII, 21 quibus Concilium in sua pastorali Constitutione

Gaudium et Spes 22 quadam respondit quasi reciprocae imagine

vocis. Nihilo tamen minus sociale eo usque Ecclesiae non pro­

cesserai! magisterium omni ut cum claritate affirmaret socia­

lem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter

20 Cfr. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de libertate christiana et libe­

ratione Libertatis Conscientia (22 Martii 1986), 72: AAS 79 (1987), p. 586; PAULUS PP. VI,

Ep. Apost. Octogésima Adveniens (14 Maii 1971), 4: AAS 63 (1971), pp. 403 s.

21 Cfr. Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53 (1961), p. 440.

22 Gaudium et Spes, 63.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!