07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1665

Hoc portendit illam revelationem qua Deus Unus Trinusque

seipsum patefacit: unitatem viventem in communione Patris,

Filii et Spiritus Sancti.

In Bibliorum initio hoc dici directo non sentimus. Totum

Vetus Testamentum est ante omnia revelatio veritatis de Deo

unico et uno.

In hanc de Deo fundamentalem veritatem Novum Testa­

mentum inseret revelationem inscrutabilis mysterii vitae inti­

mae Dei. Deus, qui sinit se per Christum ab hominibus cogno­

sci, unitas est in Trinitate: unitas est in communione. Hinc

nova luce illustratur etiam illa in homine similitudo et imago

Dei, de qua Liber Genesis loquitur. Quod homo, creatus uti vir

et mulier, imago est Dei, non significat tantummodo quemvis

eorum singillatim esse similem Deo, utpote ratione praeditum

et liberum; significat etiam virum et mulierem, uti « unitatem

duorum » creatos in communi humana natura, vocatos esse

ad vivendum in amoris communione sicque ad indicandam

communionem amoris, quae in Deo est, cuius virtute tres Per­

sonae amant inter se in intimo unicae vitae divinae mysterio.

Pater, Filius et Spiritus Sanctus, unus Deus ob divinitatis

unitatem, personae sunt propter divinas inscrutabiles relatio­

nes. Hoc solo modo comprehensivus fit veritas Deum esse

amorem in se ipso (cf. 1 Io 4, 16).

Imago et similitudo Dei in homine, uti viro et muliere

creato (in analogia quae existimari potest inter Creatorem et

creaturam), exprimit igitur etiam « duorum unitatem » in com­

muni humana natura. Haec « duorum unitas », quae signum

est communionis inter personas, indicat in hominis creatione

inscriptam esse etiam quandam divinae « communionis » simi­

litudinem. Haec similitudo inscripta est ut personalis utrius­

que proprietas, viri et mulieris, et simul ut ad aliquod offi­

cium vocatio. In hac Dei imagine et similitudine, quod genus

humanum a « principio » gerit in se, positum est totius «ethos»

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!