07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

98 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

III

DE RE MORALI AC CIVILI LEGE

BONA ATQUE OBLIGATIONES MORALIA

LEGE CIVILI OBSERVANDA AC SANCIENDA

IN HAC MATERIA

Ius inviolabile ad vitam uniuscuiusque hominis innocentis atque iura

familiae institutique matrimonialis, bona moralia fundamentalia cen­

senda sunt, quippe quae condicionem naturalem et integram vocationem

personae humanae respiciant; suntque simul elementa quae pertinent

ad ipsam civilis societatis structuram atque ordinationem.

Hac de causa, nova quae progrediens res technica portendit fieri posse

in campo scientiae biomedicae, requirunt ut ii, penes quos sunt civilia

munera et potestas leges ferendi, auctoritatem suam interponant, quia

harum technicarum rationum usus, vigilantiae non obnoxius, perducere

poterit ad consectaria, quae praevideri nequeunt, et detrimentum afferre

civili societati. Appellatio ad uniuscuiusque conscientiam et ad normas

sibi voluntarie impositas, a scientiae investigatoribus satis non sunt

ad personalia iura et reipublicae ordinem tuenda. Si legislator, in

quem onus communis boni recidit, invigilare omittat, ipse expoliari

possit suis praerogativis ab investigatoribus arrogantibus sibi munus

gubernandi homines, nomine novorum inventorum biologicorum et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!