07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1713

nempe ratio symbolica sive figurativa est. Si enim in hominem

populumque Israel electum amor Dei a prophetis perhibe­

tur veluti sponsi erga sponsam dilectio, talis quidem compara­

tio proprietatem reserat « sponsalem » necnon divinam pror­

sus, non humanam, indolem Dei amoris : « Qui enim fecit te,

erit sponsus tuus... Deus omnis terrae vocabitur» (Is 54, 5).

Quod idem de Christi redemptoris est sponsali caritate dicen­

dum : « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum uni­

genitum daret » (Io 3, 16). De amore ergo Dei agitur per re­

demptionem a Christo effectam luculenter expresso. Secundum

Epistulam Paulinam hic amor « similis » sponsali coniugum

humanorum est amori, non sane « aequalis ». Comparatio enim

simul complectitur similitudinem, simul congruum patitur spa­

tium dissimilitudinis.

Quod facile profecto eruitur si figuram contempleris « spon­

sae ». Ex Epistula ad Ephesios sponsa illa est Ecclesia, quem

ad modum prophetis ipsis sponsa erat Israel : subiectum col­

lectivum est igitur, haud singularis quaedam persona. Populus

porro Dei hoc est collectivum subiectum sive communitas mul­

tis consistens hominibus, tum mulieribus tum etiam viris.

« Christus dilexit ecclesiam », omnino uti communitatem, tam­

quam Dei Populum, eodem tamen tempore hac in Ecclesia,

quae ibidem etiam ipsius nuncupatur « corpus » (cf. Eph 5, 23),

singulos dilexit homines. Omnes enim Christus sine exceptione

redemit, unumquemque virum et unamquamque mulierem.

In redemptione hic prorsus Dei declaratur amor atque comple­

tur in hominis terrarumque orbis historia sponsalis natura ta­

lis amoris.

Hanc ingressus est Christus in historiam ibique uti sponsus

perstat qui « seipsum tradidit ». « Tradere » autem significat

« sincerum donum fieri » ratione quidem perfectissima et ra­

dicali. « Maiorem hac dilectionem nemo habet » (Io 15, 13). Hac

ideo in rerum notione ipsam per Ecclesiam universi homines

— tam mulieres quam viri — vocati sunt ut « Sponsa » sint

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!