07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 919

tur, quae nil prorsus aequale habent in ullo alio civilis societatis

ambitu, cum qua Romana Curia suapte natura omnimodo

comparari nequit: hic propterea principalis innititur ratio

illius laboris communitatis ab iis omnibus constitutae, qui,

una eademque fide caritateque nutriti, veluti « cor unum et

anima una » (Act 4, 32), illas memoratas adiutricis operae conformationes

efficiunt. Ii igitur qui cooperando Romano Pontifici,

ecclesialem communitatem promoventi, universalem Eius

missionem quovis titulo vel modo adiuvant, etiam ad consiliorum

propositorumque consuetudinem atque vitae normarum

constabiliendam communionem vocantur, cui communitatis appellatio

melius quam ceteris omnibus consortionibus competit.

3. Epistula Summi Pontificis Ioannis Pauli II de laboris

significatione^ qui Apostolicae Sedi praebetur, die xx mensis

Novembris MCMLXXXII, in huiusmodi laboris communitatis

proprietatibus illustrandis immorata est. Eius unicam, at diversis

muneribus praeditam delineavit naturam, per quam ii

omnes hac ratione efficiuntur quodammodo fratres, qui « unicam

et continuam participant actionem Apostolicae Sedis »

(n. 1) ; ex hac vero consideratione illata est necessitas, ut istiusmodi

laboris participes conscii sint « huius peculiaris indolis

munium suorum; quae conscientia ceteroqui sollemne semper

fuit et laus iis, qui nobili huic servitio se dedere voluerunt »

(ib.). Epistula insuper addidit: « Haec animadversio tum ecclesiasticos,

tum religiosos et laicos contingit; tum qui partes

magnae rationis agunt, tum officiales et operosis artibus destinâtes,

quibus ministeria auxiliaria delegan tur » (ib.).

Illic pariter propria commemorata est natura Sedis Apostolicae,

quae, etsi Civitatem sui iuris constituit ut spiritualis

eiusdem Sanctae Sedis libertatis exercitium ipsiusque vera et

visibilis immunitas (cfr. n. 2) serventur, est « Status nulli alii

Civitatum formae comparandus » (ib.), ab iisque diversus ;

atque huiusmodi condicionis delineati sunt in rerum ordine

exitus, praesertim ad oeconomicam rationem quod attinet:

etenim Apostolicae Sedi omnino desunt sive tributa, quae ex

aliorum Civitatum iuribus manant, sive nummaria navitas

reditus bonaque producens. Quam ob causam fit ut « caput

primarium sustentationis Sedis Apostolicae efficiatur ex dona-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!