07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 971

nempe magnanimam consensionem fidei uberrimum detegimus fontem

eius educandi operae, 9 primo uti Iesu Matris deindeque Ecclesiae etiam

Matris atque Christifidelium Auxiliatricis omnium.

I

2. Augustae Taurinorum Ioannes Bosco obiit Ianuarii mensis tri­

cesimo primo die anno millesimo octingentesimo octogesimo octavo.

Suae vero vitae septuaginta ferme tribus annis spectavit ille veluti

testis oculatus magnas quidem implicatasque rerum politicarum, socia­

lium, humanarum commutationes : motus varios ad societatis perfi­

ciendam penitus eversionem, bella atque hominum commigrationes

de agris in urbes : quae singula populi ipsius valde affecerunt condi­

cionem potissimumque pauperiorum ordinum. In suburbiis conglome­

rati pauperes universim ac particulatim iuvenes immodico quaestui

habentur aut opere carentes connectantur : illorum propterea incre­

mentum tum humanum et morale tum religiosum et ad artis profes­

sionem pertinens parum sane diligenter procuratur, quin immo fun­

ditus saepe neglegitur. Novis cum facile rerum motibus ipsi inclinen­

tur, iuvenes saepius securi haud sunt et confunduntur. Coram hac

evulsa suis locis multitudine hominum veluti obstupescit communis

illa ac usu accepta educandi ratio : diversis inde nominibus philan-

thropi atque educatores necnon filii et filiae Ecclesiae operam vicissim

dant ut obviam procedatur novis illis necessitatibus. Inter eos conspi­

cuus exstat Augustae Taurinorum Ioannes Bosco ob clarissimum suum

instinctum christianum, animosum etiam propter suum inceptum tum

denique ob celerem et latam proprii operis disseminationem.

3. Sibi prorsus videbatur recepisse peculiare in vita officium atque

adiuvari et quasi manu deduci ad explendum munus suum a Domino

ipso maternaque Virginis Mariae deprecatione. Talis autem fuit re­

sponsio eius eidem vocationi ut publica eum auctoritate proposuerit

fidelibus Ecclesia mater tamquam sanctimoniae exemplar. Cum anno

millesimo nongentesimo tricesimo quarto, exeunte Redemptionis Iubi­

laeo, Decessor Noster immortalis memoriae Pius XI in album Sancto­

rum Caelitum ipsum referret, laudationem simul contexuit eius, quam

nulla umquam exstinguet oblivio.

» Cfr. Litt. Enc. Redemptoris Mater (25 m. Martii 1987), 12-19: AA8 79 (1987),

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!