07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

864 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ART. 17

Quae ab uno Dicasterio praeparantur documenta generalia

cum aliis communicentur Dicasteriis, quorum interest, ut

textus emendationibus forte propositis perfici possit et, collatis

consiliis, etiam ad eorum exsecutionem concordius procedatur.

ART. 18

Summi Pontificis approbationi subiciendae sunt decisiones

maioris momenti, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus

speciales facultates tributae sunt exceptisque sententiis

Tribunalis Rotae Romanae et Supremi Tribunalis

Signaturae Apostolicae intra limites propriae competentiae

latis.

Dicasteria leges aut decreta generalia vim legis habentia

ferre non possunt nec iuris universalis vigentis praescriptis

derogare, nisi singulis in casibus atque de specifica approbatione

Summi Pontificis.

Hoc autem sollemne sit ut nihil grave et extraordinarium

agatur, nisi a Moderatoribus Dicasteriorum Summo Pontifici

fuerit antea significatum.

ART. 19

§ 1. Recursus hierarchici a Dicasterio recipiuntur, quod

competens sit ratione materiae, firmo praescripto art. 21 § 1.

§ 2. Quaestiones vero, quae iudicialiter sunt cognoscendae,

remittuntur ad competentia Tribunalia, firmo praescripto

artt. 52 et 53.

ART. 20

Conflictus competentiae inter Dicasteria, si qui oriantur,

Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae subiciantur, nisi

Summo Pontifici aliter prospiciendum placuerit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!