07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 523

multitudinum progressionis ac neglectis socialibus, culturali­

bus, spiritalibus personae partibus humanae. 26

10. Tertio dein titulo plurimum afferunt novitatis Litterae

Encyclicae Populorum Progressio toti summae socialium Ec­

clesiae doctrinarum necnon ipsi progressionis notioni. Novi­

tatis enim indicium dispici valet aliqua in dictione intra postre­

mam documenti paragraphum, quam iudicari merito licet velut

eius magisterii formulam, non tantum proprietatem quandam

illius historicam : « nemo dubitat progressionem idem valere

ac pacem ». 27

Etenim si vere constat « socialem quaestionem nunc ad uni­

versam coniunctionem inter homines hominum magnopere per­

tinere », idcirco hoc evenit quod postulatis iustitiae satisfieri

dumtaxat potest simili pacto universali. Quae si forte praeter­

mittuntur, incitamentum in animis valet aliquando exoriri

ipsarum iniustitiae veluti victimarum violenter ut respondeant,

perinde ac plurium accidit bellorum initiis. Hominum enim

turmae a bonorum partitione submotae, quae omnibus sunt

primitus destinata, se ipsi percontari possunt : « Quin vi iis

resistamus cunctis vi qui nos priores omnes conflictant? Ac si

rerum inspicitur status pro totius discidio orbis duas ferme in

nationum consociationes, quod anno iam millesimo nongente­

simo sexagesimo septimo vigebat, pro consectariis inde ac sub-

iectionibus tum oeconomicis tum politicis proficiscentibus, auge-

scit sane maiorem in modum periculum ».

Huic autem explanationi animum permoventis sententiae,

quae Encyclicarum Pauli VI formulae inest, additur et alia,

quam documentum idem leviter significare haud omittit : 28

Quomodo id denique defendi potest, quod nempe cumuli pecu-

26 Cfr. ibid., 14: l.c, p. 264: «Progressio, de qua loquimur, non unice ad rei

oeconomicae incrementum contendit. Nam, ut vera dici possit, eadem integra sit

oportet: scilicet cuiuslibet hominis ac totius hominis profectui consulere debet».

27 Ibid., 87: l.c, p. 299.

28 Cfr. ibid., 53: l.c, p. 283.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!