07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1697

ternitas ipsa multo etiam plus hanc provehere inclinationem.

Vir contra — quantumvis ipse etiam munus parentis commu­

nicet — semper tamen « extra » graviditatis reperitur proces­

sum et nativitatis filii pluribusque ideo modis a matre discere

debet propriam suam « paternitatem ». Quod totum dici licet

partem esse illius communis dynamicae virtutis qua homines

fiunt parentes, tum quoque cum de aetatibus agitur filii ortum

subsequentibus, primo praesertim tempore. Filii institutio

universim accepta in se continere duplicem operam debet tum

matris tum etiam patris. Nihilominus materna opera maxi­

mum momentum habet in nova persona humana instituenda.

MATERNITAS AD FOEDUS RELATA

19. In deliberationem nostram regredito biblicum mulieris

paradigma ex Protoevangelio desumptum. Tamquam gene­

trix primaque hominis educatrix (nam parentum spiritalis ra­

tio est omnino educatio) propriam habet mulier praestantiam

ipso prae viro. Etsi sensu imprimis biophysico eius pendet

maternitas a viro, « signum » tamen essentiale eadem impri­

mit tota in illa processione, qua filii novi filiaeque hominum

generis « uti personae crescunt ». Mulieris maternitas biophy­

sico sensu passivam quandam, ut videtur, prae se fert

proprietatem; vitae efficiendae novae processus in ipsa «eve­

nit » eiusque in corpore; accidit id tamen dum simul illud

implicat totum. Sensu autem personali et ethico significat

maternitas creatricem mulieris potestatem maximi quidem

momenti unde potissimum novi hominis pendet humana ipsa

natura. Hoc quoque pacto declarat mulieris maternitas voca­

tionem aliquam peculiarem ac provocationem quae in virum

intenduntur eiusque paternitatem.

Biblicum « mulieris » paradigma cumulatur ac veluti co­

ronatur ipsa Matris Dei maternitate, uti verbis Protoevangelii

« Inimicitias ponam inter te et mulierem » confirmatur. En

ergo Deus in ea in ipsiusque materno responso « fiat » (« Fiat

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!