07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1727

concreditur, nonne hinc forte significat Christum ab ea exspec­

tare perfunctionem illius « regalis sacerdotii » (1 P e 2, 9),

quod thesaurus est hominibus ab eo traditus? Quam quidem

hereditatem ipsam Christus, summus unicusque novi atque

aeterni Foederis sacerdos et Ecclesiae Sponsus, subicere haud

intermittit Patri per Spiritum Sanctum « ut sit Deus omnia in

omnibus » (1 Cor 15, 28). 62

Tum igitur ultimam suam perfectionem consequetur illa

veritas : « maior autem ex his est caritas » (i Cor 13, 13).

« Si SCIRES DONUM DEI »

IX

CONCLUSIO

31. Explicans unam quandam collocutionum suarum mira­

bilium dicit Iesus mulieri Samaritanae: « si scires donum Dei »

(Io 4, 10); quae quidem fabulationes comprobant quanti

Christus dignitatem aestimet cuiusque mulieris quantique eius

etiam vocationem faciat, quae nempe patitur ut partes ipsa

expleat in illius munere opereque uti Messiae.

Hae considerationes, quae nunc demum conclusae sunt, id

spectant, ut in « dono Dei » illud cognoscatur, quod ipse, Crea­

tor et Redemptor, mulieri concredit, cuilibet mulieri. Etenim

in Christi Spiritu ea detegere potest totam suae femininae

naturae significationem sicque se componere ad « sincerum

donum sui » ceteris dandum et ita ad « se ipsam inveniendam ».

Anno Mariali vult Ecclesia Sanctissimae Trinitati gratias

agere ob « mulieris mysterium » et ob omnem mulierem — prop­

ter id, quod eius femininae dignitatis aeternam efficit ratio­

nem, propter « magnalia Dei », quae in humanarum aetatum

historia in ea et per eam facta sunt. In summa, nonne in ea

62 Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 36.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!