07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 695

tatis praeceptis a Congregatione pro Institutione Catholica traditis.

Quidam ex seminarii tironibus pariterque sacerdotibus ad studia com­

plenda Romam mittantur in Pontificium Collegium Pium Latinum

Americanum. Quae vero ad novae dioecesis regimen spectant, bonorum

ecclesiasticorum curationem, Administratoris dioecesani, sede vacante,

electionem, fidelium iura et onera ceteraque id genus, haec omnia iure

canonico temperentur. Simul autem ac novae dioecesis Iacmeliensis

constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae cen­

seantur annumerati in cuius territorio beneficium vel officium eccle­

siasticum legitime habeant; reliqui vero sacerdotes, clerici atque semi­

narii tirones, ei in cuius territorio legitimum habeant domicilium.

Documenta autem omnia et acta quae ad conditam dioecesim respiciunt,

ad eiusdem Curiam episcopalem mittantur, ibique diligenter custodian­

tur in tabulario rerum religiosarum. Ad ea denique perficienda quae

per has iussimus Litteras, Venerabilem Fratrem Paulum Romeo de

quo supra diximus legamus, vel quem ipse delegaverit, modo sit in

ecclesiastica dignitate constitutus. Re vero acta, documenta exarentur,

quorum sincerum exemplum ad Congregationem pro Episcopis cito

mittatur. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Fe­

bruarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pon­

tificatus Nostri decimo.

ffi AUGUSTINUS Card. CASAROLI * BERNARDINUS Card. GANTIN

a publicis Ecclesiae negotiis Congr. pro Episcopis Praef.

Loco © Plumbi

In Secret. Status tab., n. 215.3.'/0.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Angelus Lanzoni, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!