07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1503

rum interesse potuit, arbitrantes haud sine causa hoc consilium in ma­

ximum cedere posse hominum ibidem degentium spiritale commodum,

statuimus et quae sequuntur singula decernimus. Loca imprimis civilia

vulgo « Dhulia », «Jalgoan», « Nashik », « Ahmednagar » nuncupata

de finibus seiungimus iure dicionis Poonensis unde dioecesim constitui

censemus ex provinciae illius urbe principi « Nashikensem » appellan­

dam, firmis sane reliquis manentibus locorum limitibus. Communi­

tatem vero novensilem hanc subesse veluti suffraganeam dein volumus

Archidioecesi ipsi Bombayensi eiusque Episcopi cathedram in sacra

eiusdem principis civitatis aede statui Nashikensis. Pro canonicis

interea ipsis deligantur consultores dioecesani ad iuris regulam iidem­

que rite adhibeantur. Cuncta illa autem hisce quae fieri iussimus Lit­

teris tam in praesens ut valeant praecipimus tempus quam in posterum

omne contrariis quibuslibet rebus nequaquam obsistentibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo Maii mensis, anno

Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri

nono.

© AUGUSTINUS Card. CASAROLI IOSEPHUS Card. TOMKO

a publicis Ecclesiae negotiis Congr. pro Gentium Evang. Praef.

Loco £B Plumbi

In Secret. Status tab., n. 221Jt82.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Raphaël Varca, Proton. Apost. s.n.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Servo Dei Petro Bonilli Beatorum honores decernuntur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — « Si vis verae caritatis ordinem

custodire, fac iustitiam, dilige misericordiam, fuge luxuriam; incipe

secundum praeceptum Domini, non solum amicos, sed etiam inimicos

diligere. Et haec cum fideliter custodire toto corde contendens, istis

virtutibus quasi quibusdam gradibus poteris ascendere, ut merearis

Deum toto animo et tota virtute diligere » (S. Augustinus, Sermones,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!