07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 921

in necessitudinibus operatorem inter et conductorem (cfr. n. 4)

oriuntur. Ad quae respiciendo, Epistula operam memoravit

quam, ad hunc finem spectando, operatorum Societates praestare

possunt, sicut « Consociatio Laicorum Vaticanorum Administrorum

», tunc temporis recens orta ad sollicitudinis et

iustitiae spiritum promovendum per frugiferum inter varios

officiorum ordines colloquium. Epistula vero monuit cavendum

esse, ne huiusmodi instituta principale consilium detorquerent,

quo communitas laboris Petri Sedi praestandi regatur

oportet, hisce verbis : « Non est tamen secundum Ecclesiae

socialem doctrinam eiusmodi societates ad conflictationem

praeter modum vergere aut ad ordinum inter ipsos dimicationem;

nec nota politica insignes esse debent aut servire, aperte

vel clam, causae alicuius factionis aut aliorum entium proposita

spectantium valde diversae naturae » (n. 4).

5. Eodem autem tempore Summus Pontifex suam certam

declaravit fidem, eiusmodi Consociationes — cuiusmodi est

illa, quae supra commemorata est — « in ineundis quaestionibus

ad laborem pertinentibus et in utiliter atque continuo

disserendo cum Institutis competentibus, ante oculos esse habituras

quoquo modo peculiarem Sedis Apostolicae naturam »

(n. 4).

Quoniam autem laicis Civitatis Vaticanae administris cordi

praesertim fuit, ut operum conformatio et omnia ad laboris

quaestionem attinentia aptius usque temperarentur, Summus

Pontifex disposuit ut « opportuna instrumenta exsecutoria »

appararentur « ut, per accommodatas normas et structuras,

foveatur profectus communitatis laboris iuxta exposita principia

» (cfr. ib.).

Huic Supremi Ecclesiae Pastoris sollicitudini nunc respondet

institutio « Officii Laboris apud Apostolicam Sedem » (compendiariis

litteris U.L.S.A. appellati), quod per Litteras

Apostolicas Motu Proprio datas promulgatur una cum instrumento,

quo eiusdem Officii describuntur ac singillatim

exponuntur compositio, auctoritas, munera, regendi et consulendi

organa cum propriis normis ad aequum, efficacem celeremque

ipsius processum fovendum; idem praeterea Officium,

cum nunc noviter erectum sit, accommodum navitatis tempus

60 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!