07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1674 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

IPSE DOMINABITUR TUI

10. Biblica Libri Genesis descriptio veritatem delineat de

consecutionibus peccati hominis, sicut etiam indicat conturba-

tionem eius primigeniae necessitudinis inter virum et mulie­

rem, quae personali utriusque dignitati respondet. Homo,

masculus et femina, persona est ideoque « sola creatura quam

Deus in terra per seipsam voluit » ; item ipsa haec creatura,

unica et irrepetibilis « seipsam invenire non potest nisi per

sincerum sui ipsius donum ». 32 Hinc initium capit ratio « com­

munionis >>, in qua exprimuntur «unitas duorum» et viri

atque mulieris personalis dignitas. Cum igitur in descriptione

biblica verba legimus mulieri dicta : « A d virum tuum erit

appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui » (Gn 3, 16), abrup-

tionem perspicimus et constans periculum attinens ad hanc

« duorum unitatem », quae respondet dignitati imaginis et

similitudinis Dei in utroque. Hoc tamen periculum est mulieri

gravius. Namque illud donum sincerum esse indeque illud

« pro » altero vivere dominium sequitur : « ipse dominabitur

tui ». Id « dominium » conturbationem indicat et amissio­

nem stabilitatis eius fundamentalis aequalitatis, quam vir et

mulier habent in « unitate duorum » : hocque est detrimento

praesertim mulieri, cum solum aequalitas, quae ex amborum

dignitate, qua personarum, oritur, possit mutuas necessitu­

dines instruere indole verae « communionis personarum ».

Sed si huius aequalitatis violatio, quae quidem donum simul

et ius est ab ipso Deo Creatore proficiscens,, detrimento est

mulieri, uno tempore minuit etiam veram viri dignitatem. Hic

-rem tangimus maximae humanitatis in ratione eius «ethos »,

quod initio Creator inscripsit in actu ipso creationis amborum

ad imaginem et similitudinem suam.

Haec affirmatio apud Genesim 3, 16 magni, significantis

ponderis est. Indicium enim continet mutuae viri cum mu-

32 Cf. iWtf., 24.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!