07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 563

In hoc differunt quidam typus inquisitionis socialis-politicae

et respectus formalis ad « peccatum » et ad « structuras pec­

cati ». Pro hac visione agunt Dei voluntas ter Sancti, eius de

hominibus consilium, eius iustitia eiusque misericordia. Deus

dives in misericordia, redemptor hominis, Dominus et auctor

vitae, ab hominibus agendi modos exigit accuratos etiam in

actionibus et praetermissionibus erga proximum. Hic « secun-

due tabulae » decem mandatorum memoria renovatur (cfr. Ex

20, 12-17; Dt 5, 16-21); horum violatione Deus offenditur

et proximus laeditur, cum in mundum condiciones introdu­

cantur et impedimenta, quae multum actus et brevem hominis

vitam transcendunt. Intervenite- etiam cursui progressionis

populorum, cuius mora vel tarditas hac luce collustrante iudi­

candae sunt.

37. Huic inquisitioni vagae indolis religiosae nonnullae addi

possunt subtiliores indagationes, ut animadvertatur ex acti­

bus et habitibus, qui Dei voluntati obsistunt et bono proximi,

et (( structuris », quas ii inducunt, duos praecipue hodie magis

proprios videri: hinc solam quaestus cupiditatem et illinc do­

minii sitim cum proposito ceteris imponendi propriam volun­

tatem. Horum habituum cuilibet, quo melius significetur, ex­

pressio addi potest: «pretio quantocumque ». Scilicet agitur

de dominatu humanarum voluntatum deque exitibus, qui inde

sequi possunt.

Quamquam seiungi possunt et altera sine altera exsistere

ambae illae agendi rationes — in prospectu, qui patet ante ocu­

los nostros — indissolubili modo sunt coniunctae — etsi utra-

vis plus valet.

Ut par est, huius duplicis rationis veluti peccati victimae

non solae personae sunt; possunt esse etiam Nationes et ad­

versae Nationum Consociationes. Hocque magis « structura­

rum peccati » introductioni favet, de quibus diximus. Si quae­

dam hodierni studii dominandi formae harum normarum mo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!