07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. 11 879

ART. 74

Eius insuper est de iis omnibus decernere, quae ad sacras

Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas

pertinent.

CONGREGATIO PRO EPISCOPIS

ART. 75

Congregatio ea cognoscit quae Ecclesiarum particularium

constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris

exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia

Congregationis pro Gentium Evangelizatione.

ART. 76

Huius Congregationis est ea omnia agere, quae ad Ecclesiarum

particularium earumque coetuum constitutionem, divisionem,

unionem, suppressionem ceterasque immutationes

spectant. Eius quoque est Ordinariatus Castrenses pro pastorali

cura militum erigere.

ART. 77

Omnia agit quae attinent ad Episcoporum, etiam titularium,

nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum

particularium.

ART. 78

Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus

tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque

coetuum constitutionem aut immutationem, sive ad earum

provisionem quod attinet, nonnisi collatis consiliis cum

Sectione de rationibus cum Civitatibus Secretariae Status

procedat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!