07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

872 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SECTIO ALTERA

ART. 45

Alterius sectionis de rationibus cum Civitatibus peculiare

munus est in ea incumbere, quae cum rerum publicarum

. Moderatoribus agenda sunt.

Eidem competit:

ART. 46

I o rationes praesertim diplomaticas cum Civitatibus

aliisque publici iuris societatibus fovere atque communia

negotia tractare, ut bonum Ecclesiae civilisque societatis promoveatur,

ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque

huiusmodi conventionum, et ratione habita sententiae Episcoporum

coetuum, quorum intersit;

2° apud Internationalia Instituta et conventus de indolis

publicae quaestionibus Sanctae Sedis partes gerere, collatis

consiliis cum competentibus Romanae Curiae Dicasteriis;

3° agere, in propria laborum provincia, quae ad Legatos

Pontificios attinent.

ART. 47

§ 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato Summi

Pontificis, haec sectio, collatis consiliis cum competentibus

Curiae Romanae Dicasteriis, ea explet quae ad Ecclesiarum

particularium provisionem necnon ad earum earumque coetuum

constitutionem aut immutationem spectant.

§ 2. Ceteris in casibus, praesertim ubi regimen concordatarium

viget, eidem competit, firmo praescripto art. 78, ea

absolvere, quae cum civilibus guberniis agenda sunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!