07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 545

cens sunt conditae necnon magna cura ac laudabili aequitate

fere omnes ad eventus internationales attendunt in re tantae

prudentiae.

Hac in re agnoscamus oportet quantum moti sint animi

Declaratione Iurium Hominum,, quam quadraginta fere abhinc

annos Consociatio Nationum Unitarum promulgavit. Quae

cum maneat et adhuc vigeat, necnon gradatim accepta sit a

Nationum Communitate, signum est divulgatae conscientiae

usque progredientis. In eadem autem regione iurium hominum

idem dicendum est de reliquis iuris instrumentis eiusdem Con­

sociationis Nationum Unitarum aliorumve internationalium

Institutorum. 47

Conscius, quem diximus, animus non modo singulos, sed

etiam Nationes respicit ac populos, qui, quatenus subsistentia

genera quodam humano civilique cultu ipsorum proprio confor­

mata, vehementius inducuntur ad pretiosum eiusmodi patrimo­

nium servandum libereque administrandum ac provehendum.

Unoque tempore in orbe terrarum, qui omnium conflictatio­

num genere di visus permovetur, homines, cum mutuae ple-

naeque inter se coniunctionis certi fiant gradatim, persuasum

sibi habent humana necessitudine opus esse, et quidem sibi

suscipienda ad morumque regionem transferenda. Praesenti

fortasse magis quam praeterito tempore homines intellegunt

communi sorte inter se astringi, quae ab omnibus una si­

mul struatur oportet, ut communis vitetur clades. Ex in­

teriore hominis metu et angore, ut ex effugiis ab officii con­

scientia, v.g. ex medicamentis stupef acti vis, quae omnia pro­

pria sunt aetatis nostrae, paulatim hoc animadvertitur, neque

bonum, ad quod omnes provocamur, neque beatitudinem, ad

quam tendimus, acquiri posse, nisi communi omnium conatu

ac studio, nimioque igitur reiecto amore sui.

47 Cfr. Droits de l'homme. Recueil d'instruments internationaux, Nations Unies,

New York 1983; IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Redemptor Hominis (4 Martii

1979), 17: AAS 71 (1979), p. 296.

36 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!