07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 547

consecutae sunt ut aliquo modo suis se opibus nutriant vel

aliquem habeant artium et artificiorum proventum, qui digne

superesse permittat fontesque laboris praestet omnibus actuo­

sam vitam agentibus.

Quare non omnia sunt improbanda in orbe terrarum huius

temporis, neque id ita fieri potest, quia caelestis Patris Provi­

dentia amanter nostris quoque angoribus prospicit cotidianis

(cf. Mt 6, 25-32; 10, 23-31; Lc 12, 6-7; 22-30); quin immo prae­

stantiores res secundae, quas denotavimus, novam ethicae sol­

licitudinem testantur, de magnis praesertim hominum quae­

stionibus, inter quas humana est progressio et pax.

Haec ipsa veritas Nos inducit ad cogitandum de vera na­

tura progressionis populorum, concorditer sane cum Litteris

Encyclicis, quarum anniversariam memoriam nunc celebra­

mus quarumque doctrinam in honore esse cupimus.

IV

27. Quod Litterae Encyclicae nobis suaserunt inspiciendum

in mundo huius temporis, nobis ostendit progressionem homi­

num non esse rectilineam, seu rem fere automatariam ac per se

ipsam sine fine., perinde ac si genus humanum quibusdam sub

condicionibus expedite ad aliquam veluti non definitam tendat

perfectionem. 49

Haec notio, quae notioni progressionis, illuminismi notis

philosophicis potius signatae coniungitur, quam progressionis 50

significatione oeconomica-sociali acceptae, nunc aperte in du­

bium revocari videtur, praesertim post cognitas calamitates

postremi utriusque belli pancosmii, post praestitutam ratio-

49 Cfr. Adhort. Apost. Familiaria Consortio (22 Novembris 1981), 6: AAS 74

(1982), p. 88: «Hoc ipsum ostendit historiam non esse simpliciter progressionem

necessariam ad meliora, sed eventum libertatis, quin immo luctationem inter liber­

tates ».

50 Hac de causa in textu harum Litterarum Encyclicarum maluimus uti verbo

« progressione » potius quam verbo « profectu » id vero curantes ut verbo « progres­

sioni » plenissime detur sensus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!